Felix Malleolus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Felix Hemmerlin incisio lignea anno 1497

Felix Malleolus (natus Hemmerlein vel Hemmerli, Hemmerlin) fuit homo eruditissimus, iurista, theologus, politicus. Filius gentis potentis natus est Turici anno 1388 vel 1389, obiit inter annos 1458 et 1461 Lucernae.

Anno 1418 Erfurti Baccalaureatum Iuris Canonici obtinuit, 1424 Bononiae Doctor Decretorum creatus est. Fuit canonicus Zofingae, praepositus Soloduri et potissime canonicus regularis Turici; possedit bibliothecam abundantem, scripsit plurima opuscula tractatusque, quorum clarissimus Liber de Nobilitate, dialogus inter nobilem et rusticum extollens statum nobilitatis. Interfuit concilio Constantiensi et Basiliensi. Favit Domui Habsburgensi et lacessivit Suitenses. Scriptis suis inimicitias quasdam suscepit et anno 1454 in monasterio Lucernensi incarceratus est, ubi in scribendo perseveravit.

Opera quaedam[recensere | fontem recensere]

De Nobilitate et Rusticitate dialogus, alias Liber de Nobilitate

Variae oblectationis opuscula et tractatus

Registrum querel<a>e

Nexus externi[recensere | fontem recensere]