Faxecura Rocuyemon

E Vicipaedia
Wikidata Faxecura Rocuyemon
Res apud Vicidata repertae:
Faxecura Rocuyemon: imago
Faxecura Rocuyemon: imago
Nativitas: 1571; Nagai manor
Obitus: 7 Augusti 1622; Mutsu Province
Patria: Iaponia

Familia

Genitores: Yamaguchi Tsuneshige;

Memoria

Sepultura: Mutsu Province

Insignia heraldica

Faxecura Rocuyemon: insigne
Faxecura Rocuyemon: insigne
Philippus Franciscus Faxecura Rocuyemon
Itinera Hasecurae Rocuyemonis per annos.

Philippus Franciscus Faxecura Rocuyemon,[1] lingua Iaponica Hodierna 支倉六右衛門常長 Hasekura Rokuemon Tsunenaga, samurai Iaponicus et cliens Date Masamune regis Voxu, legationi ("Legatio Keichō", 慶長使節, dictae) praefectus Mexico dein Europae inter annos 1613 et 1620, et postea reversus est in Iaponiam. Primus legatus Iaponicus Novo Orbi, et, argui potest, fortasse et Europae,[2] quoque relationem inter Iaponiam et Franciam contraxit.

Legatio, cum Europaeus commoverit, facta est eo tempore quando Iaponia Christianos supprimere incipiebat. Itaque Hispaniarum Rex conventum mercantile quod Faxecura petiverat recusavit. Faxecura anno 1620 in Iaponiam regressus pervenit, paucis legatione sua effectis, Iapone in dies magis commercium cum aliis nationibus aspernate, et unum post annum morbo peremptus est.

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Paucum de vitae Faxecurae prioribus constat. Eques mediocris fuerat in regno Voxu, septentrionali parte Iaponiae, cui data est facultas ipsi Idate Masamune regi ministrandi, aequaevo suo. In actis perscribitur Faxibae data esse nonnulla munera et missiones magni momenti, Masamune regem repraesentanti.

Faxecurae erant insignia et arma, quae constabant ex scuto cum cruce gammata, duobus sagittis decussatis, instante desuper corona. Videtur et in pinace Dereuet, in litteris Romanae civitatis (a summa sinistra parte), ectypis variis (a media parte), et in vexillo navis suae (a dextra).

Etiam perscribitur Faxiba miles veteranus fuisse invasionis Iaponicae Coreae, Taico Faxiba, per semestre anni 1597.

Anno 1612, pater Faxekurae, 支倉常成 Hasekura Tsunenari, condemnatus est a corruptione, et summum supplicium anno 1613 luit, et feudum proscriptum est. Mos solitus fuisset ut et filius Faxecura Rocuyemon capite damnaretur, Idate tamen ei dedit facultatem ut honorem legationi praefectus reconciliaret, et mox terrenam suam redidit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Apud fontes contemoraneos, nomina Iaponica Faxecurae non in casus inclinantur. Sed commoditatis causa, hac in commentatione, casus adhibeantur, nisi quando nomina Christiana commitant.
  2. In Europa autem antecedit legatio Fara Martini, duce et paedagogo Alexandro Valignano, annis 1582-1590, quae Iaponice dicitur Missio Tenshō (天正使節). Legatos miserunt tres reges partis occidentalis Iaponiae (nempe Barptolemaeus Princeps Omuranorum, Protasius Rex Arimanorum, et Franciscus Rex Bungi), et num Cubus ipse rei annuerit haud perspicuum est.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

De hac pagina

Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.