Faustinopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Faustinopolis fuit urbs antiqua Asiae Minoris in Cappadocia prope hodiernum oppidum Başmakçi in Turcia sita. In radicibus Montis Tauri viae a Tyana ad Portas Ciliciae ducenti adiacebat.

Urbs a vico nomine Halala repetivit. In urbem titulo coloniae Marco Aurelio imperatore evecta est, cuius uxor Faustina ibi anno 176 mortua est.[1] Templum Faustinae dedicatum postea Elagabalo attributum est. Antiquitati posteriore Faustinopolis ad provinciam Cappadociam Secundam pertinebat. Sedes episcopalis facta est est, a qua Sedes titularis Ecclesiae Catholicae Faustinopolis repetit.

Accuratus urbis antiquae locus inscriptione temporis Gordiani III repertus est. Ad reliquias urbis acropolis pertinet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Augusta, Marcus Aurelius 26, 4.