Falisci

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Falisici erant gens Sabina, sive origine sive familiaritate, sed sermone similiore Latinae linguae utentes, qui oppidum Falerios incoluerunt, etiamque maiorem agrem vicinum, verisimiliter meridiem tenus tendentem ut parvum vicum Capenam attineret.

Verum quinto saeculo incipiente, et haut dubium antea, mos Etruscus in oppido praevaluit. Omnibus enim bellis gestis sequentia saecula illud oppidum in foedere Etrusco inclusum est, interdum princeps.[1]

Etruscis dominantibus tamen Falisci multa vestigia originis Italicae servaverunt, qualia iam deas Iunonem Quiritis (Ovidius, Fasti, VI.49) Feronemque (Livius XXVI.11) venerati sunt, atque Dis Soranus Hirpis, sacerdotibus Salientibus Monte Soracti; sed imprimis conservabant suam linguam, quae nobis in aliquot 36 brevibus inscriptionibus, e saeculo tertio secundoque a. Chr.n., servata est, scriptaque quasi in alphabeto vetere Italico, quod a dextro in laevum scriptum Etruscis devenit.

Exemplo eius sermonis, libet verba scripta circum marginem picturae in patera referre, quae idcirco vera scita est, quoniam antequam liquor appictus est, scripta sunt: "FOIED VINO PIPAFO, CRA CAREFO," quod Latine "HODIE VINUM BIBAM, CRAS CAREBO."[2] Quod demonstrat


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ^  cf. Livius IV.23, V.17, VII.17.
  2. ^  RS Conway, Italic Dialects, p. 312, b.


David's face Haec stipula ad gentem spectat. Amplifica, si potes!