Ezechiel Uricoechea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Ezechiel Uricoechea

Parentes: Iosephus M. Uricoechea et Mariana Rodríguez. Natus Ezechiel Franciscus ab Asis, 9 Aprilis 1834. cum esset XIII annos studeretque Philosophiae in seminario minori, ducebat cathedram Trigonometriae, pro magistro, eo quod uicerat certamen Mathematicorum.

Anno 1849 migratus est in Ciuitates Foederatas, ubi studuit Medicinae in Schola Yale Nouae Haven. Exiit diplommatus anno 1852, disserens de Cinchona, id est, de medicinali ui arboris quinae. Videtur nunquam artem exercuisse. simul atque opusculum eius editum est apud Noui Eboraci Praeconem (New York Herald), sub titulo Aurariae Nouogranatenses (The golden mines of New Granada).

Sine mora, iter fecit in Europam. Monente Humboldt, ingressus est in uniuersitatem Gottingensem. Ibi edidit Commentarius de antiquitatibus Nouogranatensibus, Berolini, 1854; quod opus habetur fundamenta scientiae Archaelogicae Columbianae. in eo agitur de indigenis Columbianis, nec non de Mexicanis et Peruuianis et Boliuianis. Ea in uniuersitate gradum obtinuit Ph. D. et M. A., anno 1854, disserens de Chymica et Mineralogia. Sequenti anno se dedit Astronomiae in tutela M. Quetelet, in ciuitatis Bruxellae obseruatorio. Haec scientia ei erat fundamentum ut componeret opus Tabulae geographicae Columbianae.

Regressus in Bogotam anno 1857, docuit ibi Chymicam 1858-68 in Schola Superiori Nostrae Dom. Rosarii. Interdum scripsit Elementa Mineralogiae ad usum auditorum... (1859) ediditque Tabulae geographicae Columbianae (Londinii, 1860). Incepit studium linguae Arabicae “ut sciret uocabula propria Metallorum, Mineralogiae nec non Metallurgiae in sermone Castellano. [...] auctores enim Iberici nil edunt nisi conuersiones e Gallica lingua”, sicut ipse in epistula ait. Eodem 1859, creauit Societas Naturistorum Nouogranatensium, cuius consilium erat complere labores sapientissimi I. C. Mutis et F. I. a Caldas; quae societas uulgabat eius inuenta in ephemeride Oblata Columbiana ad scientias et artes (1860-61). Itinera fecit in indigenas ut depingeret eorum mores ac linguas.

Cum esset Columbia in bellum diuturnum implicata, exiit iterum Uricoechea in urbem Parisios a. 1868. interea librarius, societate coniunctus Rufino I. Cuervo. Incepit item bibliothecam nomine Collectio linguistica Americana, cuius tomus primus, scilicet Grammatica, uocabularium, catechismum et confessionarium linguae Chibchorum..., editus est Parisiis a. 1871. secuti sunt tomus secundus, sc. Linguae Paezorum, a. 1877; et tertius, sc. Linguae Goajirorum, a. 1878; omnes diligentissima Uricoecheae cura. Foedere rupto, editor pergit usque ad uolumen XXV, ubi R. de la Grassier agit de ligua Aztecorum.

a. 1872 iter intendit in Matritum, ubi dedit operam condendis Academiis Linguae sociatis Americanis, cum esset lex a Hispana Academia prolata a. 1870. exiit simul Alphabetum phoneticum linguae Castellanae, Matriti, 1872. incepit interim Bibliographia Columbiana –ut suplementum in Ephemeris Latino-Americana, Parisiis 1874–, cuius exierunt libelli duo; tum cessauit ephemeris¬. Eodem uero anno creatus est socius Academiae Columbianae.

Necnon ita dedit operam linguae Arabicae discendae, ut certamen uinceret eiusdem docendae apud Liberam Uniuersitatem Bruxellae exeunte a. 1878. quam ob rem incepit conuersionem ad usum auditorum: C. P. Caspari Grammatica Arabica, e IV editione Germanica translata aliquantoque perpolita ab E. Uricoechea, edita a. 1880, Bruxellae-Parisiis. Finitis uero ludis, uoluit in Orientem tendere; medio autem itinere in Damascum Syriorum, uita eum priuauit morbus, apoplexia qui uocatur, 28 Iulii 1880. Sepultus est Berythi in coemeterio Zeitouni; reliquiae tandem rediderunt in Columbiam a. 1970.

Opera[recensere | fontem recensere]

Inter alia edidit in lucem:

  • Commentarius de antiquitatibus Nouogranatensibus, Berolini, 1854
    • Antigüedades neogranadinas (versio Hispanica) Textus
  • Tabulae geographicae Columbianae (Londinii, 1860).
  • Elementa Mineralogiae ad usum auditorum... Bogotae (1859)
  • Collectio linguistica Americana, cuius tomus primus, scilicet Grammatica, uocabularium, catechismum et confessionarium linguae Chibchorum..., Parisiis a. 1871.
  • Alphabetum phoneticum linguae Castellanae, Matriti, 1872.
  • Bibliographia Columbiana, ut suplementum in Ephemeris Latino-Americana, Parisiis 1874.
  • C. P. Caspari Grammatica Arabica, e IV editione Germanica translata aliquantoque perpolita ab E. Uricoechea, 1880, Bruxellae-Parisiis.