Eyendorf

E Vicipaedia
Wikidata Eyendorf
Res apud Vicidata repertae:
Eyendorf: insigne
Eyendorf: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°12′0″N 10°9′0″E
Numerus incolarum: 1 202
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 13.74 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Eyendorf: situs
Eyendorf: situs

Eyendorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Harburgensis est. Eyendorf etiam pars communis generalis Salzhausen est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Eyendorf vicus ignoto anno conditus olim pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Eyendorf ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1972 pars Salzhausen communis generalis est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Eyendorf spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!