Latinitas bona

Exsuperius (episcopus Tolosanus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cista continens reliquias Sancti Exsuperii

Sanctus Exsuperius (mortuus 410) fuit episcopus Tolosanus. Ubi et quo anno natus sit, nescitur. Postquam Sancto Sylvio in episcopatu successit, confecit basilicam Sancti Saturnini (Saint-Sernin) quam aedificandam Sylvius inceperat. Sanctus Hieronymus Exsuperium laudat propter munificentia eius erga monachos Palaestinae, Aegypti et Libyae, necnon propter charitatem erga populum ipsius dioecesis, qui eo tempore subiebat oppugnationes Vandalorum, Alanorum et Suevorum. Gratia pauperum suae dioecesis etiam praeciosa vasa sacra, itaque coactus fuit Hostiam Sacram portare in canistro viminali, et Sanguinem Pretiosum in scypho vitreo. Gratias agens pro pietate eius, Hieronymus commentarium suum "De Zacharia" dedicavit.

Exsuperius notissimus est de Canone Scripturarum, quippe qui scripserat ad Papam Innocentium I ut instruatur de canone et quaestionibus quibusdam de disciplina ecclesiastica. Ei respondens Papa epistulam "Consulenti tibi" misit indice incluso scripturarum ipsarum quas Christiani hodie habent. Haec incluserunt Libros Deuterocanonicos quos nonnulli Protestantes non accipiunt.

Festum Sancti Exsuperii est dies 28 Septembris.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]