Exordium anni (Iudaei)

E Vicipaedia
(Redirectum de Exordium Anni (Iudaici))
Salire ad: navigationem, quaerere

Exordium Anni dicitur festum novi anni Iudaeorum (Hebraice: ראש השנה, ro’š haš-šånåh, "caput anni"). Initio mensis Tishri, in autumno, a Iudaeis celebratur.

Nomen Feriae[recensere | fontem recensere]

Apud Biblia Sacra, hoc festum variis nominibus commemoratur, neque videtur ineuntem annum indicare:

  1. Lev. 23:24 "sabbatum memorabile clangentibus tubis"
  2. Num. 29:1 "dies clangoris est et tubarum"

Verba "ראש השנה" non inveniuntur inter Biblia nisi apud Ezech. 40:1 quod redduntur: "in exordio anni...." Haec autem non spectant ad feriam nostram.

Medio aevo apparet figura Latina "Rosāna".

Secundum Mishnam, exordium mensis Nisan caput est anni quoad enumerationem mensium; ideo in Bibliis "mensis primus" quidem Nisan (in vere) significat, "mensis septimus" autem Tishri (in autumno). Tishri autem caput anni vocatur quoad annos regnales regum Israelis, et quoad Iobeleum. Disputatio orta est utrum mundus in mense Nisan an in mense Tishri creatus est: sententia pro mense Tishri praevaluit. Hoc modo festum tubarum Biblicum in celebrationem initii mundi versum est.

In liturgia Iudaica, nomen "Exordium Anni" parum invenitur, et festum hoc Iom ha-Ziccaron (diem memoriae) vel Iom Teru'a (diem clangoris) vel Iom ha-Din (dies iudicii) dicitur.

Significatio[recensere | fontem recensere]

Secundum traditionem Iudaicam, Deus de anno in annum omnes mundo degentes iudicat secundum opera eorum. Iudicium hoc in die exordii anni fit; datur autem locus paenitentiae ab hoc die usque ad diem expiationis, ut quisque opera sua examinet et corrigat. Iudicium die expiationis sigillatur.

Caerimonia[recensere | fontem recensere]

In vigilio feriae tenetur cena caerimonialis, in qua mala in mel immerguntur et eduntur. Hoc significat spem ut Deus iudicium "dulcius" (mitius) faciat mundoque annum dulce det. Quidam coetus inter Iudaeos (ex. gr. Assidaei et Orientales) alios cibos caerimoniales in mensam ponunt et orationes appositas recitant.

In officio matutino in synagoga, bucinator cornu arietis sonat. Significatio rei est ut audientes a somno suo morali vigilent animasque examinent. Sicut in pluribus aliis festis, psalmi laudum (Hallel) recitantur.

Caerimonia exordii anni duobus diebus celebrantur, qui diem unum longum censentur.