Exercitium corporis
E Vicipaedia
Vir in exercitio anaërobico pondus tollens biceptem brachii musculum flectit.
Exercitium corporis constat in omnibus actibus laboribusque, quibus corpora humana firmantur. Secundum eorum effectus in corpore, exercitia generaliter in quattuor genera dividuntur:
- Exercitium mentis: meditatio, studium, ludi tabulares, ludi chartarum, Ludi verborum, et ludi partes agentis
- Membrorum extensio: relaxatio, tractus, ioga (exercitium), qi cultivatio
- Anaërobica: ponderis sublatio, breve curriculum
- Aërobica: ludi athletici, artes martiales, saltatio, ambulatio, cursus, labor physicus
Quamquam cultus occidentales mentis exercitium a corporis exercitio plene distinguunt, cultus tamen indici orientalique mentem esse principalem corporis partem agnoscunt. Fere omnes disciplinae orientales igitur, sicut ioga et qi cultivatio, explicite unionem inter mentem et corpus cultivant.
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Exercitium corporis spectant. |
| Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes! |