Excerpta Valesiana II

E Vicipaedia

Excerpta Valesiana II sive Anonymus Valesianus II seu Theodericiana est chronicon breve regum Odovacaris et Theoderici ab auctore mediaevali incognito scripto.

Huius libelli Henricus Valesius anno 1636 editionem confecit et in editione principe Ammiani Marcellini inseruit, una cum vita brevi imperatoris Constantini I (auctore alio quodam) quae in eodem codice manu scripto reppererat et sub nomine Origo Constantini imperatoris cognita est. Duo libelli sub titulo "Excerpta Valesiana" seu "Anonymus Valesianus" in editionibus aliquis reperiuntur.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Ammiani Marcellini rerum gestarum qui de XXXI supersunt libri XVIII ex MS. codicibus emendati ab Henrico Valesio, et annotationibus illustrati. Adjecta sunt excerpta de gestis Constantini nondum edita. Parisiis: apud Ioannem Camusat, 1636 (Editio princeps)
  • Excerpta Valesiana recensuit Jacques Moreau. Lipsiae 1961. (Bibliotheca Teubneriana) (Latine)
    • 2a ed. a Velizar Velkov recensa. Lipsiae 1968. (Latine)
  • Ingemar König, Aus der Zeit Theoderichs des Großen. Einleitung, Text, Übersetzung und Kommentar einer anonymen Quelle. Darmstadt 1997.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. N. Adams, The Text and Language of a Vulgar Latin Chronicle (Anonymus Valesianus II). Londinii 1976.
  • S. J. B. Barnish, "The Anonymus Valesianus II as a Source for the Last Years of Theoderic" in Latomus vol. 42 (1983) pp. 572–596.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]