Evelina Widmer-Schlumpf

E Vicipaedia
(Redirectum de Evelina Widmer Schlumpf)
Salire ad: navigationem, quaerere
Evelina Widmer-Schlumpf

Evelina Widmer-Schlumpf (nata die 16 Martii 1956 in Fagonio apud Curiam Raetorum in pago Grisonia) est causidicus, mulier nota Helvetiae et ab anno 2008 Consiliaria Foederalis olim pro factione SVP/UDC (Factione Populari Helveticae) hodie pro Factione Civile Democratica Helvetica (Germanice Bürgerlich-Demokratische Partei Schweiz) . Die 12 Decembris 2007 Consiliaria Foederalis Helvetiae contra voluntatem factionis eius creata est, sed solum insequenti die electionem accipit. A die 1 Ianuarii 2008 Widmer Schlumpf est minister iustitiae ac publicae disciplinae[1].

Vita[recensere | fontem recensere]

Evelina Widmer Schlumpf, filia Leonis Schlumpf ab anno 1980 usque ad annum 1987 Consiliarii Foederalis Helvetiae pro factione SVP/UDC, iuri Turici studuit. Ab anno 1998 usque ad diem 31 Decembris 2007 fuit minister aerarii pagi Grisoniae pro factione SVP/UDC (Factione Populari Helveticae). Post electionem se a Factione Populari Helvetica separavit et nunc ad recens creatam Factionem Civilem Democraticam Helveticam pertinet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. cfr. polizia in Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!