Evel Knievel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Evel Knievel stat pro domo birotam tenens

Robertus Craig Knievel iunior (natus 17 Octobris 1938, mortuus 30 Novembris, 2007) qui ab anno 1956 appellabatur Evel Knievel, vir ob audaciam notus, birotas automatarias ducens audacissime saluit trans spatia quam latissima, quae autocinetis vel laophoris vel rebus aliis farciebantur.

Anno 1974 trans vallem fluminis Snake (scilicet anguis) in Idaho salire conatus est, quam ob rem adeptus est magnam famam. Knievel, qui dicitur omnia fere ossa in corpore fregisse, mortuus est ob morbum pulmonis.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]