Evangelion (Neon Genesis Evangelion)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Evangelion

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Evangelion (-is, n.), sive Eva (-ae, f.), telum roboti simile apud emissionem televisificam nomine Neon Genesis Evangelion. Totum nomen Evangelionense est “Machina Utilissima Homini Similis Ad Propugnandum: Homo Artificiosus Evangelion.” Eva humana forma quae ad triginta passum stat, armis variis colore induetur quae eam refrenant ut homines vi eius uti possint. His quattuordecim annis post Ictum Alterum a.u.c. MMDCCLIII, factio SEELE creavit GEHIRN conlegium ad investigandum, quod tandem Eximia Societas NERV factum est, ut conficeret Consilium E, sive Consilium Ad Adamum Recreandum, unde Evae natae sunt. Evae pro Consilium in Operis Generis Humani creatae sunt, sed a.u.c. MMDCCLXVIII explicatae sunt ut defenderent Tertiam Tocionem contra Angelos, animalia infesta quibus arma usitata nocere non possunt.

Evae quattuordecim numero sunt. Societas NERV Evas ex Nullo Numero ad quattuor habet, quarum Eva Nullo Numero archetypum est, Eva-I exemplar experiendum, et Evae ex duo ad quattuor opera perfecta. Factio SEELE habet Gregem Evangelionensem in serie productum, exemplaria ex quinque ad octo quae nihil differunt. Praeter Evam-I solam exemplar genetricis generis humani nomine Lilith, Evae factae sunt exemplaria Adami qui genus Angelorum genuit. Quia homines et Angelos tradunt fuisse idem genere dum in alias formas per progressionem generium mutarent, idcirco novem milia et nongentae et nonaginta et octo decientes millensimae partes acidi deoxyribonucleici Evae, quae exemplar Adami facta sit, eaedem atque hominis sunt. Licet Eva nulla anima nascatur, tamen anima capi intra Evam potest.

Gubernatores[recensere | fontem recensere]

Evae modo gubernari a liberis delectis quattuordecem annorum possunt cuius matres vita excesserunt. Traditur anima matris gubernatoris capi intra Evam attributam ei. Gubernatores Liberi appellantur. Gubernatores Evangelionenses nominati sunt Prima Liberorum ea Rei Ayanami Evae Nullo Numero, Tertius is Shinji Ikari Evae-I, Altera Asuka Sohryu Langley Evae-II, et Quartus is Toji Suzuhara Evae-III. Antequam Septimus Decimus Angelus esse inventus est, Asuka amenti Quintus Liberorum is Kaworu Nagisa delectus gubernabat Evam-II. Nemo gubernator Evae-IV fuit quia imperfecta evanuit cum tota Altera Parte societatis NERV. Evae ex V ad XIII gubernatores non habent quod Pinna Ficta gubernantur cuius programma computatralis cogitationes eius Kaworu imitatur.

Modus Rerum Agendarum[recensere | fontem recensere]

Cellula Evangelionensis est intra Pinnam Invehendam, capsulam quae in dorsum Evangelionensem inseretur. Eva excitatur ubi temporis convenientiam gubernatori reddit, id quod fit cum mens gubernatoris et mens Evangelionensis implexis nervorum coniungunt. Gradus mentium coniungendorum ratio temporis convenientiae (Anglice sync ratio) vocatur quae si maiora est, Eva melius res agit. Ut Eva res agat, gubernator cogitatione fingit eum fungi re qua simul Eva re vera fungetur. Eva quoque excitari per Pinnam Fictam potest, Pinnam Invehendam effigie hominis nulla anima intra cellulam. Programma computatralis cogitationes hominis veri imitatur quae fallat Evam ut sibi temporis convenientiam reddat, id quod permittit ut eum qui computatro utetur e longinquo Evam tractet. Quamquam Eva excitari nullo gubernatore posse non debet pro scientia de Evis, tamen Eva-I semel ac saepius hoc facit. Ubi Eva nullo gubernatore aut etiam nullo commeatu vis electricae excitatur, dicitur furens esse.

Eva per funem in umbilico electricam vim accepit, sed etiam habet pilam electricam per quam fune disiuncto ea res agere potest. Pila in unum minutum electricam vim Evae moventae se libere suppeditare potest, in quinque minuta Evae moventae impetu non effuso. Quisque Angeli habet fontem immensum electricae vis nomine Solisimilissimum Membrum (Anglice Super-Solenoid, sive , Engine), quod Eva-I quarto decimo Angelo devorando consecuta est ut res agere ad infinitatem poterat. Evae ex quinque ad tredecim singula Solisimilissima Membra habent.

Arma[recensere | fontem recensere]

Telum potentissimum Evangelionense Ancile Terribilissimum (Anglice: Absolute Terror, sive AT, Field), scutum quod cerni non potest nisi quid ferit aut feritur ut figura sex lateribus appareat, non modo ad defendum sed etiam ad oppugnandum utile est. Is Kaworu dicit id esse lucem animae. Eva quoque habet telum agile quod Pugio Novus (Anglice Progressive, sive Prog, Knife) appellatur, quod particulis vibrantibus utetur ut secet tantas tamque parvas res quantas moleculas. Quamquam Pugio Novus Ancile Terribilissimum Angeli efficienter persecat, tamen solum telum quod Ancile Terribilissimum Angeli certo transfigit est Lancea Longini. Etsi Eva Nullo Numero, cum eo uteretur ad Quintum Decimum Angelum exscindendum, primam Lanceam Longini in caelum coniecit tanta vi ut circa lunam perpetuo moveretur et reparari non posset, tamen Evae ex quinque ad tredecim armantur exemplaribus eius. In numero armorum Evangelionensum adscribuntur manuballista, manuballistula, tormentum ad radios igniferes emmittendos, hasta, bipennis, et etiam tormentum ad positrones emmitendos.