Eutropion (coquus)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Eutropion (Graece Εὐτροπίων), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, Antigoni Monophthalmi coaevus, fuit huius regis miles et postea, si Plutarcho credimus, "coquus principalis". Ille iussu Antigoni Theocritum Chium ad cenandum convocavit, qui et regem et nuntium vituperavit, Antigonum "Cyclopem" agnominans, Eutropionem "ἀρχιμάγειρον"; quod verbum Plutarchus "coquum" significare censuit, sed fortasse "macellarium, necatorem" intelligendum sit.[1]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Raphael Sealey apud Billows (1990) p. 386

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 42, p. 386
  • H. Willrich, "Eutropion" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.