Eustathius Sebastenus

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Eustathius (discretiva)

Eustathius Epiphaniensis seu Sebastenus, Graece Εὐστάθιος Σεβαστηνός, fuit episcopus Sebasteae in Cilicia (eo aevo provincia Romana, incolis praecipue Armenis) et rerum gestarum scriptor. Una cum Basilio Ancyrensi, fuit auctor sectae Macedonianae.[1]

Primum fuit monachus, et traditur fuisse primus qui fecit ut Armeni viam asceticam scirent. Qua pro causa nonnulli eruditi opus de ascese quod scriptura Basilii Magni usitate habetur ei ascribunt.

Aequalis habetur Constantini Magni, quia Nicephorus adfirmat eum, quamquam decreta Concilii Nicaeni signaverat, aperte cum Arianis se coniunxisse. Eustathius post 377 obiit.

Fontes de vita Eustathii[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suda s.v. Εὐστάθιος ε 3746[nexus deficit].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editio fragmentorum
  • "Eustathii Epiphaniensis fragmenta" in Ludovicus Dindorfius, ed., Historici Graeci minores (Lipsiae: Teubner, 1870) vol. 1 pp. 354-363 Textus apud archive.org (Graece)
Historica et critica