Eulophidae

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Subordo : Apocrita 
Superfamilia : Chalcidoidea 
Familia : Eulophidae 
Westwood 1829

Eulophidae sunt magna familia perparvorum insectorum ordinis Hymenopterorum, cui sunt plus quam 4300 species in 300 fere generibus descriptae (vide Indicem generum Eulophidarum). Inter familiam nunc definitam est genus Elasmus, olim Elasmidae, familia separata et nunc subfamilia Eulophidarum habitus. Investigatio horum insectorum est difficilis quia corpora celerrime post mortem corrumpuntur nisi diligentissime curentur (h.e., in ethanol praeservatum), unde plurima specimina in museis curata sunt incerta. Larvae nonnullarum specierum plantis vescuntur, sed plurimae sunt primaria parasitoida in magna varietate arthropodorum in omnium evolutionis gradibus. Inveniuntur Eulophidae omnem per orbem terrarum in paene omnibus habitationibus; una etiam est aquatica, quae Psephenidas inter Coleoptera parasitizat.

Eulophidae a plurimis aliis Chalcidoideis distinctae sunt ob solum quattuor tarsomera in quoque crure, parvum rectumque calcar protibiale (contra calcar maius et curvatum in plerisque aliis Chalcoideis), et antennas quibus sunt 2-4 segmenta funiculorum et usque ad decem antennomera.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vide "Eulophidae" apud Vicispecies.

In "Featured Creatures," situ Universitatis Floridae / IFAS