Eugenius Hrebinka
| Eugenius Hrebinka | |
|---|---|
| Євген Гребінка, Евгений Гребёнка | |
| Natus | 2 Februarii 1812 in praedolio rustico Ubežišče gubernii Poltavensis Imperii Russici (nunc est vicus Mar'janivka regionis Poltavensis Ucrainae) |
| Obiit | 15 Decembris 1848 Petropoli |
Eugenius Pauli filius Hrebinka (Ucrainice Євген Павлович Гребінка, tr. Jevhen Pavlovyč Hrebinka; Russice Евгений Павлович Гребёнка, tr. Evgenij Pavlovič Grebёnka; 2 Februarii 1812 – 15 Decembris 1848) erat poeta et scriptor Ucrainicus et Russicus.
Natus est in familia nobili. Anno 1831 complevit studia sua in gymnasio. Eodem anno opera sua litteraria sub prelum ponere incepit. Ab anno 1834 Petropoli colebat. Notitiam receperunt fabulae eius, in quibus iniustitiam, licentiam feudalorum atque usus argumentorum argentariorum damnabat. Nonnulla carmina Hrebinkae, Ucrainice vel Russice scripta (e.g. «Очи чёрные», i.e. 'Oculi nigri'), facta sunt cantiones populares. In opera sua prosaeca vitam Ucrainicam (initio romantice, dein cum realismo critico) describebat.
Fons [recensere]
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Eugenium Hrebinkam spectant. |