Liber Esdrae

E Vicipaedia
(Redirectum de Esd)
Scriba Esdras. Folium 5r codicis Amiatini, Florentiae in Bibliotheca Medicea Laurentiana,

Liber Esdrae (Hebraice סֵפֶר עֶזְרָא) est Veteris testamenti sive Thanach liber ac Chethubim, qui historiam Iudaeorum et vitam Esdras post transmigrationem in Babylonem enarrat. Liber Esdrae coniunctus est cum Libro Nehemiae (in Septuaginta "liber secundus Esdrae" dictus)[1], a quo in traditione Latina (Vulgata) separata est.[2]

Incipit a permissione in Ierusalem redeundi Iudaeis a Cyro, rege Persiae, data:

“ Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea.
Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem.
Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ”.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Maxima libri pars Hebraice scripta est. Esdr. 4,8 – 6,18 et 7,12–26 autem Aramaice scripta sunt. Lingua Aramaica libri Esdrae ab illa Prophetiae Danielis differt. Pronomen personale masculinum secundae personae singularis exempli gratia in libro Esdrae est אנת, cum in Prophetia Danielis forma אנתה invenitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Commentarii:

Antonius H. Gunneweg: Esra. Mit einer Zeittafel von Alfred Jepsen (KAT XIX/1). Gütersloh 1985.

Scientiae expositio:

  • Thomas Willi: Zwei Jahrzehnte Forschung an Chronik und Esra-Nehemia. In: Theologische Rundschau 67 (2002), 61–104.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In Septuaginta hic liber 23 capitulorum (=Esdras una cum Nehemia) nomine nomine Esdras β’ („liber secundus Esdrae“) iuxta aliam, ut putatur, antiquiorem versionem nomine Esdras α’ („primus liber Esdrae“) positus est.
  2. Hieronymus opus in duos libros divisit; I Ezrae est liber Esdrae in editionibus hodiernis, II Ezrae hodiernus liber Nehemiae est. Nomina „I Ezrae“ et „II Ezrae“ in Septuaginta et in Vulgata diversa significant

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Libri historici Veteris Testamenti
Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti

GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias

Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti

ThobisIudithAdditamenta EstherisSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum

Novum Testamentum

Evangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis

Versiones in Vicifonte

מקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia (Latine)