Escevegia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Escevegia, vel Germanice Eschwege, lingua ipsorum incolarum Eschewei, est oppidum in Hassia septentrionali situm et caput pagi Verrae Visnerique. Centum et decem milia incolarum habitant pagum; quorum viginti et quattuor milia sunt Escevegienses cives. Multa aedificia Medii Aevi reperiuntur Escevegiae; in oppido interiore spectantur circiter mille veteres domus. Maxime spectabilis est palatium Landgraviorum Hassiae, ubi temporibus nostris gubernator pagi residet. Aliquando imperatores Sancti Romani Imperii ac Germanici reges visitabant Escevegiam; hodie oppidum superat alias urbes Germaniae amoeno situ, pulchritate aedium atque habitu civium.