Ervinus Rommel
| Ervinus Rommel | |
|---|---|
| Johannes Erwin Eugen Rommel | |
| Natus | 15 Novembris 1891 Heidenheim |
| Obiit | 14 Octobris 1944 Herrlingen |
Ervinus Ioannes Eugenius Rommel (Johannes Erwin Eugen Rommel) exercitus imperator Germanicus.
In Bello Orbis Terrarum primo et Bello Orbis Terrarum altero pugnavit. In bello primo mundano in Tirolo Meridionali in Italianos ut praefectus vicarius vel ad litteram ut "locum tenens" pugnavit. In bello altero mundano ut imperator militum legiones Germanicas in Britannos Americanosque in Africa septentrionali duxit.
Propter magnam auctoritatem eius in rebus militaribus Rommel cognomine vulpes desertorum sive Germanice Wüstenfuchs appellabatur. Expeditione Germanorum Africana initio felici Ervinus Rommel dux denique a campestri marescalco Britanno Bernardo Montgomery victus est ad oppidum vulgo El Alamain.
Postquam 20 Iulii 1944 plures legati militares Adolfum Hitler necare conati sunt, etiam Ervinus Rommel apud factionem Hitlerianam in dubio erat et duo legati militares summi imperii Germanice Oberkommando der Wehrmacht venierunt ut eum ad suicidium urgerent. Tum magna pompa publica sepultus est.
Filius Ervini Rommel Manfredus Rommel sodalis CDU magister civium Stuttgarti fuit.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ervinum Rommel spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)