Ernestus Guevara

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Ernestus Guevara
Ernesto Guevara de la Serna
Ernestus Guevara
Guerrillero Heroico
Natus 14 Iunii 1928
Rosarii in Argentinia
Obiit 9 Octobris 1967
in La Higuero in Bolivia

Ernestus Guevara (Hispanice: Ernesto Guevara) sive familiarius Che (pron. [ˈtʃe]), fuit medicus, auctor ac poëta, et dux militaris Argentinus, qui magnam partem egit in coniuratione, quibus peractis in nova republica Cubana muneribus multis et variis fungebatur, sicut ministro industriorum et legato.

Discipulus medicinae per totam Americam meridionalem peregrinans, paupertatem illic terribilem intuebatur.[1] Persuasum ei fuit inaequalitatem oeconomicam causas primas habere in imperialismo, colonialismo, et capitalismo ac monopoliis, inde factus est maximus rerum novarum cupidus.[2] Etiam ad promotionem alphabetismi conatus est.

Hac de causa anno 1953 operam dare incepit praesidi Guatemalae Iacobo Arbenz Guzmán, cuius placita politica in aequalitate oeconomica fundata est. Postea Mexicopoli habitans Fidelem et Radulphum Castro, quibuscum contra Fulgentium Batistam in Cuba bellum gesserunt.

Anno 1960 conferentia cum Sartre et Simona de Beauvoir fecit.

Die 11 Decembris 1964 in Communi Conventu Consociationis Nationum loquentiam fecit contra imperialismum, colonialismum et neocolonialismum cum verbo "Patria o muerte" (Patria vel mors).[3]

Anno 1965 profectus est de Cuba in Respublicam Democraticam Congensem frustra, postea prosperius in Boliviam res novas incitatum. In Bolivia captus est interfectusque.

Fama Guevarae incerta est: Sunt qui eum habent ut heroem defensoremque iuris populari. Alii eum habent ut interfectorem saevum et immisericordem, cum violentia violentiae causa enamoratum. Quidquid id est, Time Guevaram enumeravit inter 100 homines auctoritate gravissimos totius saeculi XX. Photographema ad dexteram monstratum, ab Alberto Korda captum, praeclarissimum photographema omnium temporum,[4] in camisiis, poculis, ornamentis, etc. ubique impressis, quod maximo usui est illi capitalismo, quem Guevara tantopero odiit.

Index

[recensere] De iuventute

Familia Guevarae (ad sinistram) circum annum 1940 congregata. A sinistra sequuntur mater, soror Celia, Robertus, Ioannes Martinus, pater, et Ana Maria.
Domus ubi Ernestus Guevara natus est.

Guevara natus est Rosarii in Argentina die 14 Iunii 1928, parentibus Ernesto Guevarae Linch et Celiae De la Serna. Maximus fuit natu quinque liberorum. Pater fuit sanguine Celtus ac Vasconicus, mater Hispanica.

Studia ei viridi aetate erant ars photografica, auctorum variae naturae lectio (e.g. Iacobi London, Sigismundi Freud, Caroli Jung, Bertrandi Russell) ac poesis: inter poetas quos apprime amabat erat nempe Paulus Neruda. Ei valde salivam movebat ludum harpastum agitare, sed eo ludo agitando interdicebat asma in quem inciderat. Quamvis anno 1948 in Universitate Bonaëropoliensi versatus esset ut officium medici disceret, examinis defunctus, adeptusque testimonium academicum, numquam molitus est mederi. Anno 1951, amico Alberto Granado comitante, in iter per Americam Meridionalem se coniecit, e motocyclo vexus: eo tempore multos commentarios exaravit. E itinerario isto venit clara pellicula cinematographica, scilicet “Motocycli commentaria”.

[recensere] De stabulatione in Guatimala

Ernestus Guevara Sernensis in flore aetatis

Cum defunctus esset studiis artis medicae, rursus molitus est itinera agere multifariam per Americam Latinam, quibus emetiebatur fines Bolivicos, Peruvianos, Aequatorianos, Oraopulentanos, Nicaraguanos, Hondurianos et Salvatorianos, usque ad Rempublicam Guatemalianam, ubi album calculum dedit ad Principis Arbenzi Guzmani novum ordinem politiae instruendum. Cum Principis Guzmani regimen nutavisset et occidisset manu optimatum quorumdam, in quibus etiam versabantur legati quidam CIAe, Ernestus noster iudicavit necesse esse exquirere ordinem parentem placitis Marxianis ut Americae Meridionalis incolae e ditum praevaricationibus et saevitiis Rerumpublicarum finitimarum, in primis Civitatum Unitarum Amiricanarum, se expedirent.

[recensere] De rebus novis Cubanis

M-26-7. Intelligitur: Motus die 26 Iulii finctus.

Anno 1955 in amicitiam pervenit cum Fidele Castro, atque cum diu nocte quadam sermonem seruisset cum eo de rebus Cubanis, ad consilium pervenit arma versus Fulgencium Batistam, Cubanorum autocratorem, contulere ad liberandam rempublicam illam. Deinceps, eum in finem, in motu M-26-7 (i.e. Motus 26 Iulii) haesit.

Hic vides Ernestum in Santa Clara pugnantem

Commentae cum fuissent Res Novae Cubanae perpetrandae, in agmen seditiosum a Fidele Castro Ernestus arcessitus est. Ventum igitur est ad oras maritimas Cubanas: ibi exercitus Castri Ernestique extemplo arma movit adversus Batistae copias; inde seditiosi in pedes se coniecerunt ut in fastigia montium fugerent, quod magna pars eorum pugnans occiderant sive in carcerem coniecti erant. Ibi, in montibus qui “Sierra Maestra” vocitantur, homines Castri Ernestique bellum contra Batistae regimen protulerunt. Postremis diebus Decembris 1958 exeuntis, cum agmine suo Ernestus Guevara arma vehementer contulit adversus copias Reipublicae in Santa Clara atque, cum Batista animadvertisset suos moliri seorsum pacem cum seditiosis componere, in pedes se coniecit. Urbs Avana vi capta.Clavus reipublicae brevi penes ducem Fidelium Castrum, qui politiam parentem socialismo constituit.

Hic videtur Fidelis Castrus in Washington versans

[recensere] De honoribus Cubanis et ex Cuba egressione

Postquam creatus erat mensae publicae ac rerum rusticorum magister, Ernestus Guevara factus est quaestor Manifacturarum.

Legatus cubanus missus est ad Illyricum atque comitatus est circa oppidum Tarsaticam(croatice: Rijeka; italice: Fiume) ut manifacturas regionis conspiceretur.

Adeptus est civitatem Cubanam pro adiumentum ad Rebus Novibus. Album calculum addidit ad Cubam moeniendam telis nuclearibus versus Civitates Unitas.

Postquam multum orbis gentium ita capitalismo ita marxismo parens emensus erat, coepit censere Res Cubanas gerendas esse mediis aliis quam Castrus suique uti solebant. Exempli gratia, depiciebat URSS et admiratus erat Sinas, e diametro adversus a Castri animo.

At non in proclivi nobis est discernere, utrum ultro Ernestus e Cuba exierit, an ad eum consilium truserit Castrus. Forsitan, enim, ut multis videtur, Castrus coepit vereri ne Guevara clarior eo evasisset: sic strenue collineret ab eo se expediri. Anno 1965 – remotae sint aliae cogitationes!- Ernestus Guevara cum ingente vi cubana missus est ad fines Africos commendae causae novatorum Congoniensium. At, ita adversatione Rerumpublicarum Europaearum, ita disputationibus intra seditiosos Congonienses, nullum novi in Congo actum est.

[recensere] De Bellulo Bolivico

Rursus Ernestus , Principe Cubano Castro postulante, a Cuba ablegatus, ad fines Bolivicos missus est, ut defungeret mente Rerum Novarum omnia in America Meridionale eiciendarum. Quocirca, postquam ventum erat in Boliviam, longe Ernestus versabatur in oppido a Castro instructo ut bellatores seditiosos pararet. Exercitus seditiosus, quo praeret Ernestus, vocitatus erat ELN, id est “Ejèrcito de Liberaciòn Nacionàl de Bolvia”, quae verba latine intelliguntur: “Exercitus ad liberanandam Boliviam praepositus”. Cum multitudine apprime abundabant hostes, Guevarae vero agmen in sexaginta hominibus aegre constabat, consilium Ernesti erat Belluli (Hispan: Guerilla) utendi. Cum pugnaret cum copibus principis Bolivici Ortuni, Guevara captus est et in carcerem in schola quadam situm coniectus.

Ernestus in Bolivia

Hic neci datus est die 9 Octobris a.d. 1967 manu centurionis copiarum reipublicae Marii Terani.

[recensere] Citationes

  1. De medicina rerum novarum Oratio Guevarae ad Militiam Cubanam. 19 Augusti, 1960.
  2. At the Afro-Asian Conference in Algeria Oratium Guevarae in Seminario Secundo Oeconomico pro Afro-Asiana Solidaritate. Algeriae in Algerio, die 24 Februarii, 1965.
  3. Che Guevara ad Consociationem Nationum
  4. Maryland Institute of Art, via BBC News. 26 Maii, 2001

[recensere] Vide etiam

[recensere] Bibliographia

[recensere] Opera ab Ernesto Guevara scripta

  • Guevara, Ernesto "Che." 1965. "Che Guevara's Farewell Letter."
  • Guevara, Ernesto "Che." 1967a. "English Translation of Complete Text of his Message to the Tricontinental."
  • Guevara, Ernesto "Che." 1967b. "Diario (Bolivia)." Annis 1966–1967 scriptum.
  • Guevara, Ernesto "Che." 1969. Che: Selected Works of Ernesto Guevara. Edd. Rolando E. Bonachea et Nelson P. Valdés. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0-262-52016-8.
  • Guevara, Ernesto "Che." 1972. Pasajes de la guerra revolucionaria.
  • Guevara, Ernesto "Che." 1995. Motorcycle Diaries. Londini: Verso Books.
  • Guevara, Ernesto "Che." 1996. Episodes of the Cuban Revolutionary War 1956–1958. Ed. Mary Alice Waters. Novi Eboraci: Pathfinder. ISBN 0-87348-824-5.
  • Guevara, Ernesto "Che." 2000. The African Dream. Convertit Patrick Camiller. Novi Eboraci: Grove Publishers. ISBN 0-8021-3834-9.
  • Guevara, Ernesto "Che." 2005. "Socialism and man in Cuba"
  • Guevara, Ernesto. 2009. Che: The Diaries of Ernesto Che Guevara. Ocean Press. ISBN 1-920888-93-4.
  • Guevara Lynch, Ernesto. 2000. Aquí va un soldado de América. Barcelonae: Plaza y Janés Editores, S.A. ISBN 84-01-01327-5.

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ernestum Guevara spectant.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis