Erinna

E Vicipaedia

Erinna (Graece Ἤριννα) fuit poetrix Graeca, quae verisimiliter saeculo quarto a.C.n. vixit.

Vita[recensere | fontem recensere]

De Erinnae vita pauca nota sunt. Suda refert eam carmen "Fusus" (Ἠλακάτη) intitulatum et epigrammata conscripsisse, amicam Sapphus fuisse et iam undeviginti annos nata virginem mortuam esse. Quosdam eam versibus cum Homero aequavisse; patriam eius multos Telum nominavisse, alios Teum urbem aut Lesbum, partem etiam Rhodum.[1] Eusebius Pamphili eam anno 353/352 a.C.n. floruisse tradit.

Erinna scribit dialecto Dorica, quae multa dialecto Aeolica permixta est.

Opus[recensere | fontem recensere]

Fusus (Ἠλακάτη)[recensere | fontem recensere]

Carmen epicum antiquitate tam laudatum, ut Erinna secunda post Sappho poetrix celebrata sit, diu amissum putabatur. Anno 1928 demum fragmentum in papyro scriptum inventum est, quod 37 versus hexametros Fusi continuit – tamen neque unum integrum. Totum opus ex 300 versibus constitit, ut fontes antiqui tradunt. Erinna communem cum Bauci amica iuventutem describit, cum ludos tum laborem fusis exactum.

Epigrammata[recensere | fontem recensere]

Tria epigrammata Erinnae in Anthologia Graeca tradita sunt. Duo morti Baucis amicae praematurae consecrata sunt[2], tertium[3] imaginem cuiusdam Agatharchis (forsitan amicae), quae sit verae simillimam, laudat.

Fragmenta[recensere | fontem recensere]

Apud Stobaeum duo fragmenta tradita sunt, quae ex Fuso esse possint. Unum de perpetuo Orci silentio ac tenebris loquitur, alterum de canis senectutis capellis.

Dubia[recensere | fontem recensere]

In Athenaei dialogo Deipnosophistarum carmen citatur, quod amicam in itinere navali fidei piscatoris Pompilo mandat. Ipse quidem Athenaeus causis stilisticis de Erinnae auctoritate dubitat.

Gaius Plinius Secundus in libro de metallis[4] epigrammatis mentionem facit, quo Erinna monumentum cicadae lucustaeque a Myrone confectum cecinisset.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones
  • Anthologia Graeca. Griechisch-deutsch. Ed. ab Hermann Beckby. Monaci 1957. 2. ed. 1965.
  • Anthologia Lyrica Graeca. Ed. ab Ernst Diehl. Vol. I. Lipsiae 1925. p. 486-488.
  • Dichterinnen des Altertums und des frühen Mittelalters. Zweisprachige Textausgabe. Ed. ... ab Helene Homeyer. Paderborn et al., 1979.
  • Supplementum Hellenisticum. Ed. ab Hugh Lloyd-Jones et Peter Parsons. Berolini 1983.
  • Athenaeus: The Deipnosophists. With an English Translation by Charles Burton Gulick. In Seven Volumes. Vol. III. Londinii 1967.
  • Ioannes Stobaeus: Anthologie. Ed. a Kurt Wachsmuth et Otto Hense. Berolini 1884/1912.
  • C. Plinius Secundus: Naturkunde. Lateinisch-deutsch. Buch XXXIV: Metallurgie. Edita et versa a Roderich König una cum Karl Bayer. Monaci et Turici 1989.
Alii libri et commentationes
  • Herwig Görgemanns: „Erinna“. In: Die griechische Literatur in Text und Darstellung. Vol. 3: Klassische Periode II. Stuttgardiae 1987. p. 42s.
  • Rudolf Keydell: „Erinna“. In: Der kleine Pauly. Monaci 1975.
  • Walther Kranz: „Sappho und Erinna“. In: W. K.: Geschichte der griechischen Literatur. 4. ed., Bremae, s. a. [1960]. p. 92–93
  • Kurt Latte: „Erinna“. In: Nachrichten von der Akademie der Wissenschaften zu Göttingen. I. Philosophisch-historische Klasse. 1953, 3. p. 79-94.
  • Albin Lesky: Geschichte der griechischen Literatur. Bernae, Monaci. 3. ed. 1971. p. 715s.
  • Sergius Malzow: De Erinnae Lesbiae vita et Reliquiis. Petropoli 1836.
  • John Rauk: „Erinna's Distaff and Sappho Fr. 94“. In: Greek, Roman and Byzantine Studies 30, 1989. p. 101-116.
  • Frz. W. Richter: Sappho und Erinna nach ihrem Leben beschrieben und in ihren poetischen Überresten übersetzt und erklärt. Quedlinburgi et Lipsiae 1833.
  • Felix Scheidweiler: „Erinnas Klage um Baukis“. In: Philologus. Zeitschrift für das klassische Altertum. Vol. 100, 1956. p. 40-51.
  • Egidius Schmalzriedt: „Erinna“. In: Kindlers neues Literaturlexikon. Monaci 1988ss.
  • Udo W. Scholz: „Erinna“. In: Antike und Abendland. Beiträge zum Verständnis der Griechen und Römer und ihres Nachlebens. Vol. 18, 1973. p. 15-40.
  • Martin L. West: „Erinna“. In: Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 25, 1977. p. 95-119.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eta,521: Ἤριννα, Τεί̈α ἢ Λεσβία, ὡς δὲ ἄλλοι Τηλία: Τῆλος δέ ἐστι νησίδιον ἐγγὺς Κνίδου: τινὲς δὲ καὶ Ῥοδίαν αὐτὴν ἐδόξασαν. ἦν δὲ ἐποποιός. ἔγραψεν Ἠλακάτην: ποίημά δ' ἐστιν Αἰολικῇ καὶ Δωρίδι διαλέκτῳ, ἐπῶν τ#. ἐποίησε δὲ ἐπιγράμματα. τελευτᾷ παρθένος ἐννεακαιδεκέτις. οἱ δὲ στίχοι αὐτῆς ἐκρίθησαν ἶσοι Ὁμήρῳ. ἦν δὲ ἑταίρα Σαπφοῦς καὶ ὁμόχρονος.
  2. AP VII,710 et 712
  3. AP VI,352
  4. nat. hist. 34,57: Myronem (....) fecisse et cicadae monumentum ac locustae carminibus suis Erinna significat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]