Erin Brockovich (pellicula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Erin Brockovich
Erin Brockovich
2000
Moderator:
Stephanus Soderbergh
Factor:
{{{Factor}}}
Scriptor:
Susannah Grant
Fabula ab:
{{{Fabula ab}}}
Fundata in:
{{{Fundata in}}}
Primi Actores:
Iulia Roberts
Albertus Finney
Aaron Eckhart
Compositor:
Thomas Newman
Editor:
{{{Editor}}}
Officina:
{{{Officina}}}
Digesta ab:
{{{Publicator}}}
Dies publicandi:
{{{Dies publicandi}}}
Duratio:
130 minuta
Natio:
{{{Natio}}}
Lingua:
Anglica
Impensa:
{{{Impensa}}}
Venditio ex theatro:
{{{Venditio ex theatro}}}

Erin Brockovich est titulus pelliculae anno 2000 a Stephano Soderbergh creatae, quae veras res ab Erin Brockovich gestas enarrat.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Erin Brockovich (Iulia Roberts) est pulchra et iuvenis mater trium liberorum, bis divortio digressa, quae in egestate versatur et vix vitam familiamque suam sustentat. Medicus quidam autoraeda in compito adversus lucem rubram vecta offendit Erinnam, quae quidem in litibus aestimandis sine compensatione damnorum relicta est. Deinde in grapheum Eduardi Masry (Albertus Finney), causidici sui, invasit poscens, ut sibi, quamquam iure non eruditae, negotium quodlibet deferat. Erin tabularia facta fortuito in causam incidit adversus PGE&C, permagnam industriae chemicae societatem, pro bono publico actam sed nondum perfectam et paene in oblivionem adductam. Hanc causam Erin penitus investigare incipit. Primum, cur PGE&C tam avide domos vicinas incolarum Hinkley, municipii Californiensis, redimere velit, sciscitatur. Cognoscit hos incolas quam severissimis morbis aegrotationibusque laborare. Contra medicos empticios societati adiunctos vidit voluntatem redemptionis et valetudinem incolarum Hinkleyensium inter se conectas esse. Multas difficultates perpessa complures res detegit expiscataque est, quae testimonio essent aquam incolarum chromio hexavalenti, carcinogeno industriali, permultis annis contaminatam esse. Itaque Erin litem PGE&C societati intendit ab Eduardo Masry, praefecto suo, adiuta.

Sed non solum Eduardus eam adiuvit, sed etiam Georgius quidam (Aaron Eckhart), suae vitae artifex, ut nutritor liberos sibi suscepit domi educandos. Cum quidem Erin tali amoris specimini respondere nequiret, Georgius rursus autobirotam conscendit et viae se dedit. Postea, cum causa feliciter acta esset, Erin Georgium comitem sibi adiunxit incolis de bona rerum eventu nuntiatura. Iudici enim visum erat, ut PGE&C 333 miliones dollariorum solveret, quae summa pecuniae inter 634 actores divideretur. Ad causam tenendam summum et ultimum subsidium paraverat vir quidam obscurus, qui in taberna narraverat sibi mandatum fuisse, ut documenta apud PGE&C deleret. Qui quidem omnia non deleverat, sed quae restiterant Erinnae dedit. In his documentis Erin unum ab anno 1966 oriundum reppererat, e quo veritas patefacta erat: praetorium PGE&C Franciscopolitanum haud ignorasse aquam Hinkleyensium contaminatam esse et quidem suae neglegentiae causa. Quamquam hac in pellicula quam optime facta de rebus severissimis tristissimisque agitur, fabula exspectatione iocosiore animo finitur: Eduardus enim syngrapha Erinnae data dicit se eam, quam pollicitus erat, mercedem, ut iusta sit, denuo aestimasse. Quod dictum Erin in malam partem intellegit contumeliamque Eduardo iacit, donec hunc mercedem auxisse videt.

Dramatis personae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]