Erigone (Icarii filia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Erigone (Graece Ἠριγόνη) fuit filia Icarii Attici in mythologia Graeca. Pater et filia Bacchum peregrinum in domum receperunt, cenam eo praebuerunt vinumque donum nacti sunt. Icarius exinde in conviviis vinum protulit vicinis; qui ebrii pugnare coeperunt Icariumque hospitem occiderunt. Erigone a cane Maera conducta corpus patris repperit ibique sibi mortem intulit; Maera iuxta sepulchrum mortua est. Astronomi narrant Icarium inter stellis nomine "Bootes" videri, Erigonam nomine "Virgo", Maera nomine "Canis Minor" cuius oculus est Procyon.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]