Eremopoiesis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula de erēmopoiēseōs vulnerabilitate in toto orbe terrarum.

Erēmopoiēsis (-eōs, f.)[1] in assidua oecosystematum degradatione in siccis terris variationibus climaticis humanaque industria producta consistit. Terrae siccae paene dimidium terrestris superficiei in planeta occupant, annoque 2000 hospitio tertiam hominum partem in toto orbe terrarum accipiunt. Erēmopoiēsis millionum hominum vitae instrumentum in toto mundo afficit qui a beneficiis pendunt quae terrarum siccarum oecosystemata praebere possint.

In terris siccis, aquae carentia productionem cultionum, pabuli, ligni et aliarum diaconiarum limitat quae oecosystemata homini suppeditant. Terrae siccae, igitur, vulnerabilissimae incremento humanae pressionis et climatis variabilitati sunt, praesertim terrae siccae Subsaharianae et Mesoasianae.

Circiter inter 10 et 20 centesimas terrarum siccarum iam degradatae inveniuntur. Praeterea, erēmopoiēsis in cursu comminatio est quae super incolas pauperrimos et super conspectus reducendae paupertatis volitat. Quamobrem, erēmopoiēsis in praesenti maximorum oecologicorum problematum unum et gravis obex est ad satis faciendum basicis hominis necessitatibus in terris siccis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


oecolodia Haec stipula ad oecologiam spectat. Amplifica, si potes!