Epistula ad Diognetum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Epistula Diogneti sunt litterae apologeticae ecclesiae antiquae, non autem epistula, quantum coniectare licet. Auctor ignotus est, datatio incerta.

Cum auctor se "Mathetes" appellat, non nomen suum, sed se discipulum esse indicat. Neque illum Diognetum, qui magister Marci Aurelii fuit, nec Claudium Diogenem, procuratorem Alexandriae circa annum 300, auctorem fuisse verosimile est.

Epistula Diogneti tribus manuscriptis tradita, quorum tertium anno 1870 amissum est, iam anno 1592 primo typis exscripta est. Illud manuscriptum codicis saeculi decimi tertii litteras Iustino Martyri adscriptas continuit. Altera duo manuscripta exempla tertii putantur.

Propria epistulae antiquae desunt.

Summa[recensere | fontem recensere]

  • Introductio: Variae Diogneti quaestiones: Cui deo Christiani confidunt? Cur neque Iudaeis neque Graecis credunt? Quae est illa caritas? Cur fides Christiana demum hoc tempore exorta est?
  • Cap. 2–4: Dei sive simulacra deorum a hominibus facta sunt; Iudaei quidem in Deum verum credunt, eum autem falso venerantur.
  • Cap. 5–6: Christiani super mundum eminent sicut anima super corpus.
  • Cap. 7–8: De Deo omnipotenti bonoque Christianorum.
  • Cap 9–10: Filius denique iustificationem attulit, pater autem mundum creavit et in ordinem posuit.
  • Kap 11–12: Addidamenta adulterina (ut coniectatur)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lona, Horacio E.: "An Diognet", Übersetzt und erklärt, ed. N. Brox, K. Niederwimmer, H. E. Lona, F. R. Prostmeier, J. Ulrich. (Kommentar zu frühchristlichen Apologeten, KfA, Vol. 8). Herder: Friburgi Brisgoviae et al., 2001. ISBN 3-451-27679-8
  • Schrift an Diognet. Intr., ed., trad. et expl. a Klaus Wengst. In: Idem: Didache, Barnabasbrief, Zweiter Klemensbrief, Schrift an Diognet. Monaci: Kösel 1984 ISBN 3-466-20252-3, S. 283-348. (Textus Graecus et Theodiscus)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]