Epiphytum

E Vicipaedia
Bromeliaceae et aliae plantae super truncum arboris prope Orosí Orae Opulentae crescunt.

Epiphytum (ex Graeco ἐπὶ 'super' + φυτόν 'planta'), vulgo planta aeria, est planta quae super aliam plantam (sicut arbor) non sicut parasitus, vel aliquando super aliam rem (sicut aedificium vel filum ferreum telegraphicum), crescit, humorem et alimenta ex aere pluviaque adipiscitur, et aliquando ex ramentis quae circa se accumulant, et in zoná temperatá (multa bryophyta, marchantiophyta, lichenes, et algae) vel in tropicis (multa pteridophyta, cactaceae, orchidaceae, et bromeliaceae) habitat.[1]

Subdivisio botanica[recensere | fontem recensere]

Bromeliaceae epiphyticae super ramos flexuosos crescunt.

"Epiphytum" est una ex subdivisionibus systematis Raunkiær. Nomen plerumque spectat ad plantas altiores, sed epiphytica bacteria, fungi (fungi epiphytici), algae, lichenes, bryophyta, pteridophyta etiam exsistunt. Plantae epiphytica aliquando appellantur plantae aeria quia eae in solo non radicantur; sunt autem multae aquatiles algarum species, praecipue algarum marinarum (macroscopicarum, multicellularum, benthicarum), quae sunt quasi epiphyta super alias plantas aquatiles (algas marinas vel angiospermas aquatiles).

Notissimae plantae epiphyticae sunt bryophyta, orchidaceae, et bromeliaceae sicut Tillandsia usneoides, sed plantae epiphyticae omne in regni plantarum grege maiore inveniuntur. Circa 89 centesimae specierum epiphyticarum (circa 24 000) sunt plantae florentes. Proximus grex est Pteridopsida vel Polypodiopsida (h.e. pteridopsida leptosporangiata, circa 2800 specierum, quarum 10 centesimae sunt epiphyta), atque adeo tertia omnium pteridopsidorum pars est epiphyta.[2] Tertius grex est Lycopodiopsida, quorum sunt 190 species. Sequuntur nonnullae species Selaginellarum et aliorum Pteridophytorum, Gnetalium, Cycadalium[3]; et raro Aracearum.

Physiognomia[recensere | fontem recensere]

Multa epiphyta se super arborem prope Sanctam Helenam Orae Opulentiae infigunt.
Epiphytica orchidacearum bromeliacearumque congeries in horto in Havaiis crescit.

Organismi epiphytici solum firmamentum physicum et non alimentum ex hospite usitate extrahunt, quamquam ei aliquando hospiti noceant. Plantae parasiticae semiparasiticaeque super alias plantas crescentis—notissimae sunt plantae ordinis Santalalium—non sunt "epiphyta vera" (designatio usitate epiphytis omnino autotrophicis data), tamen habitu iam sunt epiphyticae. Plantae sicut species Griselinia, quae in Nova Zelandia longas radices adversus solum demittunt, dum se altae in alia planta infigunt, eá ob firmamentum physicum fretae, etiam habitu sunt epiphyticae.

Aliae plantae epiphyticae sunt magnae arbores, quae altae in aulaeo silvatico gignuntur. Nonnullos annos, atque adeo decennia, eae radices secundum truncum arboris hospitis demittunt, quem eae ad ultimum superant et substituunt. Ficus strangulans et Metrosideros robusta Novae Zelandiae sunt exempla. Epiphyta quae ipsa ad ultimum fiunt arbores libere stantes appellantur hemiepiphyta.

Alimentum[recensere | fontem recensere]

Epiphyta in silvá ferá Orae Opulentae crescunt.
Ob clima oceanicum et hygrometrum elevatum, epiphyta circa Auraicum in Franciá abundant.

Plantae epiphyticae photosynthesi energiam adipiscuntur et, ubi non aquatiles, humorem ex aere humidisque rebus (pluviá et rore ex nubibus) in superficie eorum hospitum. Eae radices praecipue adligandi causá evolvere possunt, et structurae propriae (exempli gratia, pocula et squamae) conligendi vel tenendi humoris causa adhiberi possunt.

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Orchidaceae epiphyticae super ramum arboris crescunt. Adumbratio ab Antonio Iosepho Kerner von Marilaun et Adolpho Hansen in Pflanzenleben: Der Bau und die Eigenschaften der Pflanzen, vol. 1 (Kurt Stüber, 1913), p. 160.

Congeries magnorum epiphytorum abundantissime in humidis silvis tropicis crescunt, sed bryophyta lichenesque cum arboribus in paene omne circumiectu inveniuntur. Raro, graminoidea, parvi frutices, vel parvae arbores in solis suspensis in arboribus crescunt, usitate in foraminibus tabescentibus (rot-holes).

Plantis epiphyticis quae se ad hospites altae in aulaeo infigant est loci opportunitas, contra herbas quae tantum in humo habitant, ubi est minus lucis et herbivora sint frequentiores. Plantae epiphyticae sunt maximi momenti quibusdam animalibus quae in earum aquae receptaculis vivant, sicut multa anurorum arthropodorumque genera.

In Europá, nullae plantae omnino epiphyticae radicibus utuntur, sed multiplices bryophytorum lichenumque congeries super arbores in regionibus humidis vigent, praecipue in fimbriis litoris occidentalis, et communes Polypodiaceae epiphyticae secundum ramos crescunt.

Die Epiphytische Vegetation Amerikas, prima gravis monographia de oecologia plantarum epiphyticarum, ab Andreá Francisco Gulielmo Schimper anno 1888 edita est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Tillandsia et cactaceae inter se crescunt.
  1. Webster's Third New International Dictionary of the English Language, Unabridged (Sicagi: Encyclopædia Britannica, Inc., 1976), vol. 1, p. 764.
  2. C. Michael Hogan, "Fern," in Encyclopedia of Earth (Vasintoniae: National council for Science and the Environment, 2010).
  3. Schuettpelz, Eric (2007), The evolution and diversification of epiphytic ferns, Duke University PhD thesis. 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Armbruster, P., R. A. Hutchinson, et P. Coatgrave. 2002. Factors influencing community structure in a South American tank bromeliad fauna. Oikos 96:225–234.
  • Andre, H. 1986. Notes on the ecology of corticolous epiphyte dwellers. 4. Actinedida (especially Tydeidae) and Gamasida (especially Phytoselidae). Acarologia 27:107-115.
  • Armstrong, R. A. 1989. Dispersal, establishment and survival of soredia and fragments of the lichen Hypogymnia physodes (L.) Nyl. Botanical Gazette 239-245.
  • Ball, G. E., et D. Shpeley. 2000. Carabidae (Coleoptera). Biodiversidad, Taxonomía y Biogeografía de Artrópodos de México, edd. J. Llorente-Bousquets, E. González-Soriano, et N. Papavero, 2:363–399. Mexici: Universidad Nacional Autónoma de México.
  • Benzing, D. H. 1970. An investigation of two bromeliad myrmecophytes: Tillandsia butzii Mez, T. caput-medusae E. Morren, and their ants. Bulletin of the Torrey Botanical Club 97:109–115.
  • Benzing, D. H. 1984. Vascular epiphytes: a survey with special reference to their interactions with other organisms. In Tropical rain forest: ecology and management, edd. S. L. Sutton, T. C. Whitmore, et A. C. Chadwick, 11–24. Oxoniae: Blackwell Scient. Pub.
  • Benzing, D. H. 1986. Foliar specializations for animal assisted nutrition in Bromeliaceae. , editors. In Insects and the plant surface, edd. B. E. Juniper et T. R. E. Southwood, 235–256. Londinii: Edward Arnold.
  • Benzing, D. H. 1990. Vascular epiphytes: General biology and related biota. Cantabrigiae et Novi Eboraci: University Press.
  • Benzing, D. H. 2000. Bromeliaceae: profile of an adaptive radiation. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press.
  • Berryman, S. D., et B. McCune. 2001. Estimating epiphytic macrolichen biomass based on lichen community data in the Central Cascade forest of western Oregon. Manuscriptum.
  • Beutelspacher, C. R. 1972. Fauna de Tillandsia caput-medusae E. Morren, 1880 (Bromeliaceae). An. Inst. Biol. Univ. Nal. Autón. México Ser. Zool. 1:25–30.
  • Beutelspacher, C. R. 1999. Bromeliáceas como ecosistemas: Con especial referencia a Achmea bracteata (Swartz) Griseb. Mexici: Plaza y Valdés.
  • Boucher, V. L., et D. F. Stone. 1992. Epiphytic lichen biomass. In The Fungal Community: Its Organization and Role in the Ecosystem, edd. G. C. Carroll et D. T. Wicklow, 583–599. Novi Eboraci: Marcel Decker.
  • Brown, M. J., S. J. Jarman, et G. Kantvilas. 1994. Conservation and reservation of non-vascular plants in Tasmania, with special reference to lichens. Biodiversity and Conservation 3:263-278.
  • Campbell, J., S. K. Stevenson, et D. S. Coxson. 1999. Estimating epiphyte abundance in high-elevation forests of northern British Columbia. Selbyana 20:261-267.
  • Castaño-Meneses, R. G. 2002. Estructura de la comunidad de artrópodos epífitos y su papel en el crecimiento de Tillandsia violacea (Bromeliaceae) en un bosque templado de Hidalgo, México. Ph.D. thesis, Facultad de Ciencias, UNAM. Mexici.
  • Castillo-Campos, G. 1991. Vegetación y flora del Municipio de Xalapa, Veracruz. Veracrux Mexici: MAB-Unesco, Instituto de Ecología, A.C. y H. Ayuntamiento de Xalapa.
  • Clement, J. P., et D. C. Shaw. 1999. Crown structure and the distribution of epiphyte functional group biomass in old-growth Pseudotsuga menziesii trees. Ecoscience 6:243-254.
  • Clement, J., M. Moffett, D. Shaw, A. Lara, D. Alarcón, et O. Larraín. 2001. Crown structure and biodiversity in Fitzroya cupressoides, the giant conifers of Alerce Andino National Park, Chile. Selbyana 22(1):76-88.
  • Cowling, R. M., et M. J. 1994. Samways: Predicting global patterns of endemic plant species richness. Biodiv. Lett. 2:127–131.
  • Darlington Jr, P. J. 1970. Carabidae on tropical islands, especially the West Indies. Biotropica 2:7–15.
  • Davidson, D. W., R. R. Snelling, et J. T. Longino. 1989. Competition among ants for myrmecophytes and the significance of plant trichomes. Biotropica 21:64–73.
  • Delamare-Debouteville, C. 1948. Étude quantitative du peuplemente animal des sols suspendu et des ephyphytes en forêt tropicale. Compt. Rend. de l′Acad. du Sci. 226:1544–1546.
  • Denison, W. C. 1979. Lobaria oregana, a nitrogen-fixing lichen in old-growth Douglas fir forests. In Symbiotic Nitrogen Fixation in the management of Temperate Forests, edd. J. C. Gordon, C. T. Wheeler, et D. A. Perry, 266-275.
  • Dettki, H., et P.-A. Esseen. 1998. Epiphytic macrolichens in managed and natural forest landscapes: a comparison at two spatial scales. Ecography 21:613-624.
  • Edwards, R. Y., J. Soos, et R. W. Ritchey. 1960. Quantitative observations on epidendric lichens used as food by caribou. Ecology 41:425-431.
  • E. Montes De Oca, G. E. Ball, et J. R. Spencer. Diversity of Carabidae (Insecta, Coleoptera) in Epiphytic Bromeliaceae in Central Veracruz, Mexico. Department Biodiversidad y Ecología Animal, Instituto de Ecología, A.C., Km 2.5 Carretera Antigua, a Coatepec no. 351 Congregación El Haya, C.P. 91070 Xalapa, Veracruz, Mexico.
  • Esseen, P.-A. 1985. Litter fall of epiphytic macrolichens in two old Picea abies forests in Sweden. Canadian Journal of Botany 63:980-987.
  • Floren, A., et K. E. Linsenmair. 1998. Non-equilibrium communities of Coleoptera in trees in a lowland rain forest of Borneo. Biotropica 4:55–67.
  • Fritz, O., et K. Larsson. 1997. Betydelsen av skoglig kontinuitet for rodlistade lavar. En studie av hallandsk bokskog. Svensk Botanisk Tidskrift 90:241-262.
  • García-Franco, J. G., et C. M. Peters. 1987. Patrón espacial y abundancia de Tillandsia spp. a través de un gradiente altitudinal en los Altos de Chiapas, México. Brenesia 27:35–45.
  • Gauslaa, Y., et K. A. Solhaug. 2001. Fungal melanins as a sun screen for symbiotic green algae in the lichen Lobaria pulmonaria. Oecologia 126:462-471.
  • Geiser, L. H., Derr, C. C., et Dillman, K. L. 1994. Air quality monitoring on the Tongass National Forest: Methods and baselines using lichens. United States Department of Agriculture, Forest Service, Alaska Region, Report R10-TB-46.
  • Gentry, Alwyn H., et C. H. Dodson. 1987. Diversity and Biogeography of Neotropical Vascular Epiphytes. Annals of the Missouri Botanical Garden 74(2):205–233. Abstractum.
  • Gering, J. C., et T. O. Crist. 2000. Patterns of beetle (Coleoptera) diversity in crowns of representative tree species in an old-growth temperate deciduous forest. Selbyana 21:38–47.
  • Giddings, L., et Y. K. Mehltreter. 2003. Base de datos del clima de México: Extraídos de ERIC (2000). Xalapae Mexici: Instituto de Ecología
  • Gilmartin, A. J. 1964. Ecuador: Bromeliad Country. Bromeliad Society Bulletin 14:4––7.
  • Gómez, C. M. 1991. Atlas climático del Municipio de Xico (Estado de Veracruz). Xalapae Mexici: Instituto de Ecología.
  • Greeney, H. F. 2001. The insect of plant-held waters: a review and bibliography. J. Trop. Ecol. 17:241–260.
  • Hietz, P., et U. Hietz-Seifert. 1994. Epífitas de Veracruz: Guía ilustrada para las Regiones de Xalapa y SpaceqqLos Tuxtlas, Veracruz/Epiphytes of Veracruz: An illustrated guide for the regions of Xalapa and Los Tuxtlas, Veracruz. Xalapae Mexici: Instituto de Ecología.
  • Hietz, P., et U. Hietz-Seifert. 1995. Structure and ecology of epiphyte communities of a cloud forest in central Veracruz, Mexico. Vegetat. Sci. 6:719–728.
  • Lucky, A., T. L. Erwin, et J. D. Witman. 2002. Temporal and spatial diversity and distribution of arboreal Carabidae (Coleoptera) in a western Amazonian Rain Forest. Biotropica 34:376–386.
  • Magurran, A. 1988. Ecological diversity and measurement. Princeton Novae Caesareae: Princeton University Press.
  • Marticorena, A., D. Alarcón, L. Abello, et C. Atala. 2010. Plantas trepadoras, epífitas y parásitas nativas de Chile: Guía de campo. Concepción, Tsiliae: Ed. Corporación Chilena de la Madera.
  • McCune, B., R. Rosentreter, J. M. Ponzetti, et D. C. Shaw. 2000. Epiphyte habitats in an old conifer forest in western Washington, USA. Bryologist 103:417-427.
  • Murillo, R. M., J. G. Palacios, J. M. Labouglr, E. M. Hentschel, J. E. Llorente, K. Luna, P. Rojas, et S. Zamudio. 1983. Variación estacional de la entomofauna asociada a Tillandsia spp. en una zona de transición biótica. Southwestern Entomology 8:292–302.
  • Nadkarni, N. M., et J. T. Longino. 1990. Invertebrates in canopy and ground organic matter in a Neotropical Montane Forest, Costa Rica. Biotropica 22:286–289.
  • Olmsted, I. C., A. Dejean, et R. R. Snelling. 1995. Tree epiphyte-ant relationships of the low inundated forest in Sian Ka′an Biosphere Reserve, Quintana Roo, México. Biotropica 27:57–70.
  • Palacios-Vargas, J. G. 1981. Collembola asociados a Tillandsia en el Derrame lávico del Chichinautzin, Morelos, México. Southwestern Entomology 6:87–98.
  • Palacios-Vargas, J. G., et G. Castaño-Meneses. 2001. Collembola associated with Tillandsia violacea (Bromeliaceae) in mexican Quercus-Abies forests. Pedobiologica 46:395–403.
  • Paoletti, M. G., R. A. J. Taylor, B. R. Stinner, D. H. Stinner, et D. H. Benzing. Diversity of soil fauna in the canopy and forest floor of a Venezuelan cloud forest. J. Trop. Ecol. 7:373–383.
  • Picado, C. 1913. Les Bromeliacées epiphytes, considerés comme milieu biologique. Bull. Scient. Fr. Belg. 46:215–360.
  • Richardson, B. A. 1999. The bromeliad microcosm and the assessment of faunal diversity in a neotropical forest. Biotropica 31:321–336.
  • Rickson, F. R. 1979. Absorption of animal tissue breakdown products into a plant stem: The feeding of a plant by ants. American Journal of Botany. 66:87–90.
  • Rico-Gray, V., J. T. Barber, L. B. Thien, E. G. Ellgaard, et J. J. Toney. 1989. An unusual animal-plant interaction: feeding of Schomburgkia tibicinis (Orchidaceae) by ants. American Journal of Botany 76:603–608.
  • Schimper, A. F. W. 1888. Die epiphytische Vegetation Amerikas. Ienae: Fischer. Digitalisat. Project Gutenberg eText.
  • Stuntz, S. 2001. The influence of epiphytes on arthropods in the tropical forest canopy. PhD dissertatio, Bayerischen Julius-Maximilians-Universität Würzburg. München Germaniae.
  • Stuntz, S., U. Simon, et G. Zotz. 1999. Assessing the potential influence of vascular epiphytes on arthropod diversity in tropical tree crowns: hypotheses, approaches and preliminary data. Selbyana 20:276–283.
  • Stuntz, S., Ch Ziegler, U. Simon, et G. Zotz. 2002. Diversity and structure of the arthropod fauna within three canopy epiphyte species in central Panama. J. Trop. Ecol. 18:161–176.
  • Treseder, K. K., D. W. Davidson, et J. R. Ehleringer. 1995. Absorption of ant-provided carbon dioxide and nitrogen by a tropical epiphyte. Nature 275:137–139.
  • Williams, D. D., et B. W. Feltmate. 1992. Aquatic insects. Tucson et Wallingford (BR): CAB International, University Arizona Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Epiphyta spectant.