Eoraptor lunensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eoraptor lunensis
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Reptilia
Ordo: Saurischia ?
Subordo: Theropoda ?
Genus: Eoraptor
Serenus, Forster, Rogers & Monetta, 1993

Species: Eoraptor lunensis
Serenus, Forster, Rogers & Monetta, 1993

Eoraptoris mensurae cum homine conlatae

Eoraptor (-oris) Lunensis (-is, m.) est dinosaurus pristinus qui Triassico superiore (ante 225 miliones annorum) in Argentina habitabat. Hanc speciem, quae longa erat metrum unum dimidiumque cum pondere decem chiliogrammatum, palaeontologi putant omnium dinosaurorum avum esse, aliquorum sceletorum plus minus completorum gratia. Nomen significat albae (e Graeco εως) fur (velox cursor erat) Vallis Lunae (locus ubi inventus est). Eius deambulatio erat bipes et digitigrada, crura ante curtiora quam post erant et quinque digitos habebant, quorum tribus erant ungues magnae ad praedas captandas, et duae ita nimis curtae erant ne quid agerent. Animalia parva (exempli gratia squamata, insecta, mammalia) edebat, sed dentes et carnivori et herbivori habebat, ergo virisimile est eum fuisse omnivorum.

De classificatione [recensere]

Etiamsi pristinus erat, potest saurischio (ob lacertae pelvem) theropode (ob carnivori structuram) classificari. Quondam propter herbivori pristini dentes ac quinque digitos putabatur avus sauropodum quoque, sed hodie, post sauropodomorphorum antiquiorum inventionem in Madagascaria, dubia est haec hypothesis.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!