Henricus Fermi
E Vicipaedia
(Redirectum de Enricus Fermi)
| Henricus Fermi | |
|---|---|
| Enrico Fermi | |
| Natus | 29. Septembris 1901 Romae in Italia |
| Obiit | 28. Novembris 1954 Sicagi in CFA |
Henricus Fermi Italus physicus fuit, radiactivitatis peritus, praemio Nobeliano anno 1938 laureatus. Particulae primariae omnes quarum semi integrum est turbor (Anglice: spin) pro nomine Henrici Fermi fermiona vocantur.
Biographia [recensere]
Alumnus Scholae Normalis Superioris Pisarum fuit, anno 1922 physicae laureatus est.
Anno 1938 propter vexationes et leges Fascismi contra Iudaeos Fermi, Iudaeam Lauram Caponem in matrimonio habens, in Civitates Foederatas Americae migravit.
Die 28 Novembris 1952, solum quinquaginta tres annos natus, cancere stomachi obiit.
Elementum fermium nomen eius fert.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Fermi spectant. |
- De Henrico Fermi in pagina Nobeliano Physicae Praemio dicata (Anglice)
| Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |