Enmannsche Kaisergeschichte

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Enmannsche Kaisergeschichte vel "Historia imperatorum Romanorum Enmannica" fuit, ut creditur, liber historicus vel biographicus de imperatoribus Romanis, ab Augusto incipiens et usque in annum 337 seu 357 productus, hodie deperditus, cui nec titulum nec auctorem adscribere possumus. Philologus Germanus Alexander Enmann anno 1884 opera nonnulla de historia imperatorum e fonte communi deducta postulavit, multis eruditis etiam hodie adnuentibus. Creduntur eo opere usi esse Aurelius Victor, Eutropius, Festus, Hieronymus, fortasse etiam Ammianus Marcellinus, una cum scriptoribus Historiae Augustae et Epitomae de Caesaribus.

Res huius operis, secundum Enmann, extractae erant partim e Vitis Marii Maximi; auctorem putant nonnulli Eusebium Namneticum fuisse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Timothy D. Barnes, "The Lost Kaisergeschichte and the Latin Historical Tradition" in Bonner Historia Augusta Colloquium 1968/69 (Bonnae 1970) pp. 13–43
  • Harold W. Bird, ed., Liber de Caesaribus of Sextus Aurelius Victor (Liverpolii 1994) p. xii ff.
  • Bruno Bleckmann, "Überlegungen zur Enmannschen Kaisergeschichte und zur Formung historischer Traditionen in tetrarchischer und konstantinischer Zeit" in Historiae Augustae Colloquium Bonnense edd. Giorgio Bonamente et Klaus Rosen (Barii 1997) pp. 11–37
  • Richard W. Burgess, "Principes cum Tyrannis. Two Studies on the Kaisergeschichte and its Tradition" in Classical Quarterly vol. 43 (1993) pp. 491–500
  • Richard W. Burgess, "On the Date of the Kaisergeschichte" in Classical Philology vol. 90 (1995) pp. 111–128
  • Richard W. Burgess, "A Common Source for Jerome, Eutropius, Festus, Ammianus, and the Epitome de Caesaribus between 358 and 378, along with Further Thoughts on the Date and Nature of the Kaisergeschichte" in Classical Philology vol. 100 (2005) pp. 166–192
  • Alexander Enmann, "Eine verlorene Geschichte der römischen Kaiser und das Buch De viris illustribus urbis Romae" in Philologus: Supplementband 4 pars 3 (1884) pp. 337–501


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!