Encaenia

E Vicipaedia
Encaenialia Candelabra varia

Encaenia -orum, n.pl.[1] seu Dies Dedicationis[2] (cf. nomen Hebraicum חנוכה Hanoccha vel potius Hanuccha "Dedicatio"), apud Iosephum Φῶτα (Phota--id est "Feriae Luminum", Hebraice חג האורים)[3] sunt feriae Iudaicae quae octo dies, a 25 Cislew(en), celebrantur. Secundum calendarium Gregorianum mense Decembri aut interdum Novembri incipere solet. Quoniam Iudaei principium diei habent esse solem occidentem, prima nox feriarum in pervigilio seu "pridie vespere" secundum fastos Gregorianos celebratur.

Encaenia duo eventa historica commemorant:

  1. Victoria Iudaismi contra Hellenismum, quoniam Antiochus IV Epiphanes Iudaeos a praxi religionis suae lege defendere, et cultum civilem Graecum in loco eius vi imponere petebat.
  2. Victoria Maccabaeorum contra Imperium Seleucidarum. Templo ipso a copiis et rege Seleucida desecrato, opus erat sacra denuo dedicare, unde nomen feriarum. Sed ne bellum, et praesertim ne Maccabaeorum proles, Hasmonaei, glorificentur aspectus militares non habentur esse feriis maximi momenti, sed potius miraculum candelabri

In domiciliis Iudaicis, Encaenia celebrantur candelis accendendis in candelabro feriis proprio, quoto die tot candelas.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioh. 10:22 "facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat"
  2. I Macc. 4:59: "et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio"
  3. Iosephi Antiquitates Iudaicae, 12.325: "καὶ ἐξ ἐκείνου μέχρι τοῦ δεῦρο τὴν ἑορτὴν ἄγομεν καλοῦντες αὐτὴν φῶτα ἐκ τοῦ παρ' ἐλπίδας οἶμαι ταύτην ἡμῖν φανῆναι τὴν ἐξουσίαν τὴν προσηγορίαν θέμενοι τῇ ἑορτῇ." Latine: et ex eo tempore in hodiernum usque diem celebramus id solenne quod dicitur Lumina, hac festivitati, ut opinor, indita appellatione, quod illa nobis ex insperato affulserit agendi libertas (vertit Dindorfius).