Eleodes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eleodes
Insectum generis Eleodis
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Coleoptera
Subordo: Polyphaga
Superfamilia: Tenebrionoidea
Familia: Tenebrionidae
Genus: Eleodes

Eleodes, vulgo coleopterum pinacatum (Anglice: pinacate beetle) et coleopterum foetidum, est genus familiae Tenebrionidarum, in Terra Deserta Sonorana et contiguis Meridio-Occidentalis Civitatum Foederatarum Mexicique regionibus endemicum, plerumque species Eleodes obscurus. Nomen ad nonnullas Eleodis species arte conexas laxe adhibetur, quarum multae non sine difficultate inter se distinguuntur.

Praeclare se defendit Eleodes capite demisso asperginemque noxiam eiciendo; unde addita cimicis sannionis et cimicis foetidi nomina, etiam ad insecta non cognata adhibita.

Commemorationes in cultura populo gratissima[recensere | fontem recensere]

Videri potest Eleodes in For a Few Dollars More ('Plurem Propter Pecuniae'), "classica" pellicula occidentali a Sergio Leone moderata, Clint Eastwood, Lee Van Cleef, et Ioannes Maria Volontè stellis. In scaena sub ultimam Tribuni Militum Douglas Mortimer (Van Cleef) et Indio (Volantè) sclopetorum pugnam, ille, in mensa lignea sedens, a sodale sui gregis sclopeto coercitus, Eleodem trans mensam festinantem contundit.

In The Outlaw Jose Wales ('Iosephus Wales Proscriptus'), alia pellicula ab Eastwood facta, Wales, persona ab Eastwood acta, sputum tabaci ad nonnullas res per pelliculam spuere solet, inter quas caput canis, frons sicarii mortui, et Eleodes.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]