Elector Magnus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Elector magnus

Fridericus Gulielmus Elector Brandenburgensis Magnus cognominatus princeps elector fuit Brandenburgi. Natus 16 Februarii 1620 ad Spream coloniae Brandenburgicae[1], mortuus 9 Maii (stilo novo, 28 Aprilis stilo vetere) 1688 Potestampii.

Edicto Potestampiensi ca. quindedim vel viginti milia protestantium Francogallicorum in Francia bellis religiosis vexatorum in terram Brandenburgum appellavit ut rebus oeconomicis terrae bello tricennali vastatae auxilio sint.

In cippo inscriptum est id:

SATVR DEMVM GLOR(IAE) ET VITAE
ANIMO INTEGER VIRIBVS FRACTVS
SCEPTR(VM) PER SEMISECVL(VM) FERE GESTATVM
PRIMIGEN(ITO) FIL(IO) ELECTORATVS HAERENDI
TRADIDIT
BID(VO) POST MORT(EM) PLACID(AM)
ET BEATISS(IMAM) DEFVNCTVS
DIE XXIX APRIL(IS) [stilo vetere] M. D. C. LXXXVIII
VIXIT ANNOS LXVII MENS(ES) III
DIES XXIII.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Graesse

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Gulielmum eius nominis primum Brandenburgensem Electorem cognominatum Magnum spectant.