Elassona

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Elassonae in Thessalia

Elassona (Graece: Ελασσόνα, f.Sg.) est urbicula et demus Graeciae in regione Thessalia. Ab austro-occidentali montis Olympi et a Larissa in septentrionem versus sita est. Per Elassonam fluvius Elassonites, qui ab urbicula in meridiem in Titaresium influit.

Demus Elassonae anno 2010 Libello Callicratis aliquantum auctus cum provincia Elassona usque ad annum 1997 exstante congruit. Latitudine secundus Thessaliae demus est.

Elassona tota Graecia ob caseos ibi confectos notus est. Praeterea est sedes episcopi Orthodoxi.


Nexus externi[recensere | fontem recensere]