Ekin Deligöz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ekin Deligöz (nata die 21 Aprilis 1971 in Tocat oppido in Turcia) rerum politicarum perita Germanica factionis Foederis 90/Viridum est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Deligöz anno 1979 cum parentibus in Germaniam venit atque anno 1992 testimonium maturitatis adepta est. Deinde Consteniae et Vindobonae administrationi studebat atque 1998 diploma accepit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Deligöz, quae ab anno 1988 sodalis Factionis Viridum est, anno 1998 primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae creata est et ad hunc diem manet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ekin Deligöz spectant.

Familia[recensere | fontem recensere]

Deligöz marito nupsit et duos liberos habet.