Edwinus Montagu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Edwinus Montagu (Edwin Samuel Montagu; 18791924) fuit vir publicus Britannicus e stirpe Iudaeo oriundus.

Natus die 6 Februarii 1879, Edwinus Montagu fuit alumnus Collegii Universitarii Londiniensis et Collegii Trinitatis Cantabrigiensis. In matrimonium die 26 Iulii 1915 duxit Venetiam Stanley, qui antea fuerat amica H. H. Asquith.

Montagu, qui ab anno 1906 usque ad annum 1922 legatus apud Parlamentum Britannicum fuit, fuit etiam ab anno 1916 minister munitionum, sed ab anno 1917 usque ad 1922 secretarius civitatis pro India (de ea re legationi Indicae praefuit apud deliberationem de pace componenda Lutetiae factam anno 1919). A munere dimissus anno 1922, Edwinus Montagu mortuus est die 15 Novembris 1924.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!