Educating Eve

E Vicipaedia

Educating Eve: The "Language Instinct" Debate est liber a Galfrido Sampson scriptus, qui argumenta contra theoriam Noam Chomsky naturae humanae acquisitionis linguae (primae). Sampson dixit primum libri titulum fuisse consideratum ad Educating Rita ludum et pelliculam allusionem (1980), et argumento illius ludi utitur ad ornandum suum argumentum. The Language Instinct (1994) est liber qui linguisticas Chomsky et aliorum doctrinas lectoribus generalibus praebet, auctore Stephano Pinker scientista cognitivo, ut lectores non eruditi res intellegant.

Educating Eve, primum nomen, post editionem primam deletum est, quia allusio ad Educating Rita nimis occulta habebatur.[1] Editio retractata (2005) continet capitulum additum et "multos locos, a nonnullis verbis ad novas subcapita, qui inventiones scientificas pertinentis disceptant quae post editionem primam orti sunt, vel contradictionibus a iudicibus illius editionis positis respondent.[2][3]

Abstractum[recensere | fontem recensere]

Sampson facilitatem doctrinarum nativismi linguistici ad accommodandam intellegentem crescentem rationis cerebri humani per cursum saeculi vicensimi exeuntis subtiliter aestimat. Explicationem alteram ponit, nonnullas notiones et verba a Carolo Popper mutuans.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Geoffrey Sampson, The 'Language Instinct' Debate, ed. retractata (Londinii: Continuum International Publishing Group, 2005), 2.
  2. Anglice: "many passages, from a few words up to new chapter-sections, that discuss relevant scientific findings which have emerged since the first edition, or respond to objections made by critics of that edition."
  3. Sampson 2005:xii.

Recognitiones[recensere | fontem recensere]

Quod ad quaestum linguae spectat, Cowley at alii putant Sampson et Pinker ad extremos fines spectri inter natura et nutritura stare. Cowley difficultates invenit philosophicas in ullo extremo, ut a Sampson et Pinker arguitur: Sampsonianum positionis naturae iudicium etiam dualismum philosophicum proponit; quandoquidem Pinkeranum positionis naturae iudicium etiam realitatem ontologicam syntaxis proponit. Ambo disputationes auxiliares multis scriptoribus qui latiores quaestiones philosophicas pertinentis adloquuntur non satisfaciunt.

Cowley ponit alternatam condicionem: quod adquisitio linguae sollertias implicat linguae a cultura determinatas, a facultate per biologiam determinata quae eis respondet apprehensas. Quod significat eum ponere ullum extremum esse verum ubi adfirmat, sed falsum ubi negat. Diversitas linguae et instinctus discendi adfirmari possunt; neutra res negari potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Culicover, Peter W. 1999. Minimalist architectures. Recognitio Ray Jackendoff, The Architecture of the Language Faculty (1997). Journal of Linguistics 35: 137–50.
  • Curtiss, Susan. 1977. "Genie: A Psycholinguistic Study of a Modern-Day 'Wild Child.'" Novi Eboraci: Academic Press, 1977.
  • Jones, Peter. 1995. Contradictions and Unanswered Questions in the Genie Case: A Fresh Look at the Linguistic Evidence. Language and Communication 15: 261–80.
  • Harkness, S. 1990. A Cultural Model for the Acquisition of Language: Implications for the Innateness Debate. Developmental Psychobiology 27:727–740.
  • Lenneberg, Eric. 1967. Biological Foundations of Language. Novi Eboraci: John Wiley & Sons.
  • Lust, Barbara, et Claire Foley, eds. 2004. First Language Acquisition: The Essential Readings. Malden Massachusettae: Blackwell Publishing.
  • Pinker, Stephanus. 1994. [The Language Instinct: The New Science of Language and Mind. Novi Eboraci: William Morrow and Company.
  • Pinker, Stephanus. 1997. How the Mind Works. Penguin Books.
  • Pinker, Stephanus. 1999. Words and Rules: The Ingredients of Language. Weidenfeld & Nicolson.
  • Pinker, Stephanus. 2003. The Blank Slate: The Modern Denial of Human Nature. Penguin Books.
  • Popper, Carolus. 1979. Die beiden Grundprobleme der Erkenntnistheorie. Tubingae: Mohr Siebeck Verlag.
  • Popper, Carolus. Logik der Forschung: zur Erkenntnistheorie der Modernen naturwissenschaft. Vindobonae: Springer Verlag.
  • Savage-Rumbaugh, E. Sue. 1990. Language Acquisition in a Nonhuman Species: Implications for the Innateness Debate. Developmental Psychobiology 23:599–620.
  • Sampson, Geoffrey. 1997. Educating Eve: The "Language Instinct" Debate. Londinii: Continuum International Publishing Group.
  • Sampson, Geoffrey. 2005. The "Language Instinct" Debate. Ed. retractata. Londinii: Continuum International Publishing Group.
  • Smith, Niel V. 2001. Backlash. Glot International 5:169–171.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]