Eduardus Totleben

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eduradus Totleben

Eduardus Eugeni filius Totleben (Russice Эдуард Иванович Тотлебен, tr. Èduard Ivanovič Totleben, natus 20 Maii 1818 Mitaviae tunc Imperii Russici, nunc Lettoniae, mortuus 1 Iulii 1884 in oppido Bad Soden/Hassia) dux militum Russicus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Totleben e familia militum Mitaviae in urbe (tunc ad Imperium Russicum, nunc ad Lettoniam pertinenti) natus est. Primo Rigae, deinde annis 1832 - 1836 scholam machinatorum Petropolis frequentabat et tum anno 1837 ad exercitum Russicum succenturio minor accessit. Annis 1847 - 1850 in Caucaso certavit. Inter Bellum Crimaeanum anno 1853 Obsidioni castelli Ottomanici Durostori interfuit. Ab anno 1854 munitiones Castelli Sebastopolis firmavit, cum foederati Francia et Britanni hanc urbem oppugnarent. Die 20 Iunii 1855 inter pugnam pede sauciatus est. Post bellum finitum generalis nominatus est et atque inspector machinatorum in exercitu Russico.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]