Ecclesia Syrorum Malabarensium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ecclesia Syrorum Malabarensium[1] sive Ecclesia Syro-Malabarensis[2] est ecclesia Catholica orientalis sive ecclesia cum Roma unita in India. Maxima Christianorum Sancti Thomae ecclesia ac aliarum stirps est.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Syro-Malabarensis in Mannam.
Domus archiepiscopi ecclesiae Syro-Malabarensis in Changanassery (Kerala)

Appellatione, quae recens est, indicatur:

  1. prinicipalis diffusionis regio (litus Malabaricum),
  2. coniunctio historica cum Christianismo traditionis Syriacae,
  3. simul autem libertas ab ulla necessitudine cum ecclesia Chaldaeorum Catholica.

Tempus praesens[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Syrorum Malabarensium est ecclesia sui iuris circiter 3 800 000 fidelium, quae imprimis in civitate Indica Kerala, sed etiam Bengaluri, Dellii et Chennai, praeterea in Civitatibus Foederatis Americae, Canada, Europa et in civitatibus circa sinum Persicum diffusa est. Tantum sub specie historiae, non autem sub specie iuris ecclesiastici ecclesia Syro-Malabarensis est Indicus ecclesiae Chaldaeorum Catholicae ramus ritus Chaldaici sive ritus Syriaci orientalis.

Ramus Christianorum Sancti Thomae ritus Syriaci orientalis, qui cum Roma non est unita, metropoliam Malabarensem Indicamque ecclesiae Syrorum Orientis efficit. In India etiam "Chaldean Syrian Church of the East" vocatur. Pristina divisio huius ecclesiae his diebus sanata est.

Praeter ecclesiam Syro-Malabarensem in India meridiana sunt aliae sex ecclesiae, quarum liturgiae a ritibus Syriacis pendent.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Christiani Sancti Thomae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Attestatio nominis [1], [2] et saepius.
  2. Attestatio nominis [3]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ecclesiam Syro-Malabarensem spectant.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!