Ecclesia Cathedralis Sancti Basilii
Ecclesia cathedralis Sancti Basilii, accuratius: Ecclesia cathedralis beati Basilii (Russice: Храм Василия Блаженного), est nomen vulgare Ecclesiae Mariae protrectricis ac deprecatricis ad fossam (Russice: Собор Покрова Пресвятой Богородицы, что на Рву) in capite Russico Moscua. Ecclesia cathedralis in fine meridiano Areae Rubrae sita inter insignia Moscuae numeratur.
Historia [recensere]
Anno 1552 ecclesia sanctae Trinitatis aedificta est, quia exercitus Russici Tataros (accuratius: Chanatum Casanum) vicerant. Iam tribus annis post haec ecclesia lignea demolita est. Loco eius iussu Tzari Ioannis IV ecclesia cathedralis Sancti Basilii constructa est.
Sunt fontes, qui unicum architectum nomine "Postnik Jakowlew" (Russice: Постник Яковлев) nominent; alii adiutorem nomine "Barma" (Russice: Барма) cognoscunt.
Architectura [recensere]
Cathedrali sunt novem cupolae principales, specie ac colore inter se differentes. Ipsa cathedralis lateribus rubris exstructa neque colore inducta est.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam cathedralem Sancti Basilii spectant. |
| Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |