Ecclesia Cathedralis Aboensis

E Vicipaedia
Cathedralis Aboensis aestate 2008

Cathedralis Aboensis (Finnice: Turun tuomiokirkko) est ecclesia cathedralis Aboae, in Finnia, ad ripam fluvii Aurajoki sita, quae unum ex gravissimis aedificatis historicis Finniae habetur. Aedificata et usu recepta est probabiliter exeunte saeculo 13 et ineunte saeculo 14. Cathedralis refecta est saepe et partes novae ad eam astructae, quam ob rem architectura sua partim est Romanica, partim Gothica, partim Neogothica. Sub pavimento cathedralis sepulti sunt, ut opinamur, multa milia hominum, antequam anno 1784 desierunt ibi sepelire. In cathedrali sunt etiam nonnullae aediculae, in quibus sita sunt sarcophagus Catharinae Månsdotter, reginae Sueciae, et multa sepulcra episcoporum et prafectorum provinciae. In area cathedralis statua Michaelis Agricolae, episcopi reformatorisque Finnici, et sepulcrum Henrici Gabrieli Porthan, professoris Academiae Aboensis, sita sunt.

Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!


Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!