Ecclesia Anglicana Wallensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Ecclesia sanctae Materianae, Trawsfynydd

Ecclesiae Wallensis origines et historia mediaevalis[recensere | fontem recensere]

Cambria sive Wallia Britanniae Magnae plaga occidentali sita, traditionibus linguisticis, socialibus necnon spiritualibus distinctis praedita est.

Imperii Romani Britannia remota pars fidem christianam saeculis primis accepit. Tertullianus Origenesque Britannos Christianos testantur. Constantinus imperator Eboraci proclamatus, postea baptizatus est.

Saeculo quinto vel sexto monachi Britanni sive Hiberni fidem praedicabant. (Hiberni autem a praedicatoribus Britannis Evangelium receperant); Nomina praeclara sunt: Iltutus, Dewi, Teliavus, Paternus, Daniel, Beuno. Monasteria plurima iuxta vias romanas condiderunt. Ritum latinum secuti, computu paschali ab ecclesia romana divergebant. Saeculo octavo unitatem romanam redintegraverunt.

Post Normannorum victorias incolae ecclesiae occidentalis disciplinam plene recipiebant. Huius temporis ecclesiam descripsit Giraldus Cambrensis. Quattuor dioeceses firmiter constitutae, monasteria (oppidis prioratus Benedictinorum, rure Cisterciensium abbatiae) passim aedificata, circa mille octingentae paroechiae formatae sunt.

Dioeceses[recensere | fontem recensere]

Vexillum Ecclesiae Anglicanae Wallensis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!