E. E. Cummings

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
E. E. Cummings anno 1953.
Imago, a se circa 1920 adumbrata.

Eduardus Estlin Cummings (14 Octobris 18943 Septembris 1962), late E. E. Cummings appellatus, nominis autem litteris ab aliis saepe e. e. cummings scripta,[1] fuit poeta, pictor, scriptor, auctor, et scriptor scaenicus Civitatum Foederatarum. Corpus sui operis 2900 fere poematum, duas mythistorias autobiographicas, quattuor ludos scaenicos, et nonnullos libellos amplectitur, cum multis adumbrationibus et picturis. Habetur unus ex eximiis poesis saeculi vicesimi vocibus.

Poesis[recensere | fontem recensere]

Contra studium Cummings modorum avant-garde (haud dubie a calligrammatibus Apollinaire adfectus), multum eius artis, etiam apud iudicium suae aetatis,[2] modo a maioribus posteris tradito componitur. Multa poematum eius sunt sonnetae, quamquam sapore modernistico crebro praeditae, et ipse aliquando blues et acrostichis usus est. Poesis Cummings quaestiones amoris et naturae saepe tractat, cum coniunctione hominis singuli cum multitudine et mundo. Satura praeterea in suis poematibus saepe percrebrescit.

Libri[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Modum nonnullorum eius poematum imitantes.
  2. Rene Taupin, The Influence of French Symbolism on Modern American Poetry, conversus William Pratt (Novi Eboraci: AMS Inc, 1927, 1985, ISBN 0404615791).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bloom, Harold. 1985. Twentieth-century American literature. Novi Eboraci: Chelsea House Publishers. ISBN 978-0-87754-802-7.
  • Cohen, Milton A. 1987. Poet and Painter: The Aesthetics of E. E. Cummings' Early Work. Wayne State University Press. ISBN 978-0-8143-1845-4.
  • Friedman, Norman, ed. 1967. E. E. Cummings: The Art of His Poetry. Baltimorae: Johns Hopkins Press.
  • Friedman, Norman. 1972. E. E. Cummings: A Collection of Critical Essays. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice-Hall. ISBN 978-0-9829733-0-1.
  • Firmage, George James. 1981. Complete Poems, 1910–1962: E. E. Cummings. 2 voll. Londinii et Novi Eboraci: Granada ISBN 0246110082 (v. 1), 024611090 (v. 2).
  • Kennedy, Richard S. 1980, 1994. Dreams in the Mirror. Ed. 2a. Novi Eboraci: Liveright. ISBN 0-87140-155-X.
  • McBride, Katharine, A Concordance to the Complete Poems of E. E. Cummings.
  • Mott, Christopher. 1995. The Cummings Line on Race. Spring: The Journal of the E. E. Cummings Society 4(fall):71–75..
  • Norman, Charles. 1972. E. E. Cummings: The Magic-Maker. Bostoniae: Little Brown.
  • Sawyer-Lauçanno, Christopher. 2004. E. E. Cummings: A Biography., Sourcebooks, Inc. ISBN 978-1-57071-775-8.
  • Yardley, Jonathan. 2004. E. E. Cummings: A Biography, The Washington Post Book Review, Die Solis, 17 Octobris, p. BW02.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad E. E. Cummings spectant.