Dystus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dystus
Nomen vernaculare Δύστος
IPA [ˈðistos]
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Euboea
Demus Cyme-Aliberium
Numerus incolarum 5080
(census anni 2010[1])
Latitudo 38° 23' N
Longitudo 24° 7' E
Cursuale
Situs Dysti in Graecia
Dystus (Greece)
Dystus
Dystus

Dystus (Graece: Δύστος) est lacus, vicus et pristinus demus Euboeae in Graecia 5080 incolarum (status: 2010). Sedes demi fuit Crieza. Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Cymae-Aliberii demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[2]


Antiquitate Dryopes Dystum inhabitaverunt. Annis 1950 societas electrifica Graeca electrificinam vaporariam ad lacum prope urbem Aliberium construxit aqua ex lacu ad refrigerandum utens. Annis 1980 pars lacus rudere repleta est ad agros ac pascua augenda. Denique anno 2000 pars lacus densissimis imbribus se recreavit. Pisces ac volucres inveniuntur; lacus nunc a "Ramsar Convention" protectus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.
  2. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae