Duy Tân

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imperator Duy Tân

Duy Tân (scriptura hán tự 維新; nomine primordiali Nguyễn Phúc Vĩnh San; natus die 14 Augusti 1899; mortuus die 25 Decembris 1945), filius imperatoris Thành Thái, fuit a die 3 Septembris 1907 iussu Francorum successor imperii Annamitici antea a patre detenti. Duy Tân usque in annum 1916 imperavit sub tutela Francica; eo anno, novarum rerum cupidus, adprehensus est et in exsilium missus cum patre in insula Reunione. Ibi usque ad annum 1945 manserunt. Eo anno Duy Tân cum aëroplano patriam petens malo casu in regione Ubangi Shari mortuus est.

Ab anno 1916 imperium tenuit Khải Định.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!