Dorothea Ficquelmont

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Comitissa Ficquelmont, in pictura aquaria Petri Sokolov anni 1837

Dorothea, comitissa Ficquelmont (Russice Дарья Фёдоровна Фикельмон, Dar'ja Fëdorovna Fikel'mon, Theodisce Dorothea (Dolly) de Ficquelmont; nata die 14 Octobris anno 1804, mortua die 10 Aprilis anno 1863) fuit mulier nobilis Russica. Neptis Michaelis Kutuzov ducis fuit, etiam filia Elisabethae Hitrovo et uxor Caroli Ficquelmont legati Austriaci et viri politici. Hospita fuit salon Petropolitani et auctor diarii personalis accurati de societate Russice, in quo conservantur notitiae magni valoris de certamine morteque Alexandri Puškin. Aliqui Ficquelmont cum Puškin necessitudinem amatoriam habere coniciunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Aetas puellaris[recensere | fontem recensere]

Dorothea cum sorore Catherina Neapoli, picta a Alexandro Brjullov

Filia optionis Alexandri I imperatoris, Ferdinandi von Tiesenhausen (1782–1805)[1] et Elisabethae Michaelis filiae, natae Kutuzova (1783–1839). Aetatem puellarem cum sorore maiore Catherina Revaliae apud aviam suam von Tiesenhausen contrivi. Anno 1811 Elisabetha Michaelis filia duci maiori Nicolao Theodori filio Chitrovo nupsit. Anno 1815 Chitrovo legatum Russicum apud ducem Tusciae creatus est et cum familia Florentiam migravit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mortuus est a vulneribus acceptis in Pugna apud Slaucoviam. Leo Tolstoj, vulnus Andreae principis in Bello et Pace narrans, historiam rei gestae von Tiesenhausen utus est.