Domus urbana

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia


Forma domus.

Domus urbana vel simplicter Domus[1] apud Romanos antiquos aedes erant urbanae a familia (saepe) patricia vel saltem opulenta habitatae (pleraeque familiae plebeiae pauperesque in insulis habitabant). Conclavia multa in domo erant non numquam areis hortisque additis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Habitationes Etruscorum antiquorum, qui Romanis anteierunt, simplices fuerunt, etiam illae divitum vel dominantium. Parvae fuerunt casae familiares secundum rationem axialem constructae, quarum oeci centralis tectum foramine instructum erat. Aedes Vestae has parvas casas temporis antiquissimi, quod attinet ad formam, repraesentare putatur, quoniam Vestae cultus in domibus coepta est.[2] Casae verisimiliter ex luto ac ligno factae et stramento tectae sunt; fumus foci per tecti foramen evadere potuit. Quod forsitan fuit pristina atrii forma, quod postea conclave domus principale futurum erat. Cum Romae fortunae mercatura ac victoriis crevissent, domus divitum et amplitudine et ornatu augescebant. Multi architecturam Graecam sive hellenisticam imitantes domibus Romanis peristylium adiunxerunt.[3]

Domus interior[recensere | fontem recensere]

Atrium domus Pompeianae.

Domus pluria conclavia comprehendit, areas, hortos, muros perbelle pictos. Vestibulum in oecum maiorem media in domo situm duxit, cui erat nomen atrium. Atrium erat oecus principalis, ubi initio etiam focus et lararium posita erant. Ex atrio cubicula, triclinia et tablinum adita sunt, praeterea tabernae extra domum in viam versus positae.[4]

Singula domus interioris elementa[recensere | fontem recensere]

Domus exterior[recensere | fontem recensere]

Domus exterior ostium demonstrans.

Posterior domus pars circa peristylium sita erat. Peristylium fuit hortus parvus saepe porticibus circumdatus claustro mediaevali similis. Circa peristylium balnea, culina et triclinium aestivale sita erant.

Singula domus exterioris elementa[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sg. Nom. et Voc. domus; Acc. domum; Gen archaice domi (classice tantum, si domi = in domo); item archaice domuis (Varro sat. Men. 522; Nigid. apud Gell. 4, 16, 1) et domos (Augustus apud Suet. Aug. 87, 2.; Mar. Victor, art. gr. 1, 4, 6, p. 9, 4 K.) et domuus (Corp. inscr. Lat. 2, 12*; Plin. 34, 84 D.) et domui ( Cic. Tusc. 1, 51; de off. 3, 99. Tac. ann. 16, 26); Gen. classice domus; Dat. archaice domo (Corp. inscr. Lat. 3, 6463. Cato r.r. 134, 2. Hor. ep. 1, 10, 13) et domu (Corp. inscr. Lat. 3, 231 u. 5, 1220), classice domui; Abl. plerumque domo, sed etiam domu (etiam apud Ciceronem, ut puta Verr. 5, 128 et Phil. 2, 45; vide Quint. 1, 6, 5). Nom. pl. domus; Acc. pl. domus et (plerumque) domos; Gen. pl. domuum et domorum (raro domûm, Arnob. 3, 41 R.); Dat. et Abl. pl. domibus. - Fons formarum: [1]
  2. Jana Kepartová / Beryl Rawson (ed.): The Family in Ancient Rome. New Perspectives, in: Klio (Berolini: Akademie-Verlag) 73 (1991) 700.
  3. Norbert Schoenauer: 6000 years of housing. Londinii et Novi Eboraci, 3. ed. rev. 1981, p. 136. Isbn=978-0393730524
  4. [2]