Domus Theodosiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Domus Theodosiana fuit gens Romana, quae rerum labefacto imperio Romano potita est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Inchoavit domum Flavius Theodosius (saepe Comes Theodosius nominatus), valentissimus dux copiarum Romanarum in Britannia, qui provinciam Barbarica Conspiratione servaret. Filius eius, Flavius Theodosius, anno 379 imperator Imperii Romani Orientalis factus est totumque imperium breviter inter annos 394–395 devicto usurpatore Eugenio in unum redigit. Theodosium I secuti sunt Honorius per occidentem, Arcadius autem in orientali imperio. Domus Theodosiana matrimonio Domui Valentianae iuncta erat cum Theodosius I Gallam, filiam Valentiniani I in matrimonium duxisset. Prognata filia eorum fuit Galla Placidia. Ultimus imperator occidentalis hac domu natus fuit filius Gallae Placidiae Valentinianus III. Ultimus autem imperator orientalis imperii huius domus fuit Marcianus, qui Pulcheriam, maiorem sororem Theodosii II, eo defuncto in matrimonium ducens ad imperium pervenit. Postea Placidia, filia Valentiniani III nupta est Olybrio et Anthemio. Prognati huius domus pars nobilitatis imperii orientalis usque ad VI saeculum permanebant.

Imperatores[recensere | fontem recensere]

Stemmata[recensere | fontem recensere]