Domocus
E Vicipaedia
| Domocus Δομοκός |
|
|---|---|
| Indicia fundamentalia | |
| Civitas | Graecia |
| Regio | Graecia Media |
| Unitas regionalis | Phthiotis |
| Area | 707.5 km² |
| Numerus incolarum | 13199 (census anni 2010) |
| Spissitudo incolarum: | 19 incolae per km² |
| Latitudo | 39° 08' N |
| Longitudo | 22° 18' E |
| Sedes administrativa | Domocus |
| Pagina interretialis | www.domokos.gr |
Situs Domoci in regione Graecia Media |
|
Domocus (Graece: Δομοκός) est demus in regione ("peripheria") Graecia Media. Sedes administrativa est urbs homonyma, quae in montis declivitate sita Thessaliae planitiem perlustrat, ab urbe Lamia 36 chiliometris distans.
Demus [recensere]
Demus in admininstratione anno 2010 reformanda (vide: Libellus Callicratis) ex tribus pristinis demis formatus est, qui nunc sunt "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα):[1]
| Unitas popularis | Numerus incolarum[2] |
|---|---|
| Domocus (Δομοκός) | 5358 |
| Thessaliotis (Θεσσαλιώτιδα) | 4359 |
| Xynias (Ξυνιάδα) | 3482 |
| Summa incolarum | 13199 |
Pugna apud Domocum commissa [recensere]
Anno 1897 ad Domocum pugna cruenta Graeco-Turcici belli commissa est, cui manus Italiana, ut Graecos adiuvaret, Ricciotti Garibaldi duce interfuit. Inter voluntarios fuit Antonius Fratti, legatus apud Parlamentum Italianum, qui fortiter pugnando interfectus est.
Notae [recensere]
- ↑ Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
- ↑ Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |