Latinitas nondum censa

Docimus (satrapa)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Docimus (Graece Δόκιμoς), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, Alexandri Macedonis coaevus, fuit ab anno 323 a.C.n. sectator Perdiccae qui eum Babyloniae anno 321 a.C.n. satrapam praeposuit. Anno 320 a.C.n., Perdicca mortuo, contra Eumenem pugnavit; anno insequenti cum aliis ab Antigono Monophthalmo captus est et incarceratus. Antigono tandem se submisit, sociis delatis, et pro eo usque ad annum 302 a.C.n. militavit; quo anno amicitiam Lysimachi petivit eoque Synnadam dedit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]